Charter Document - 04340021

Charter Document - 04340021


Charter Number: 04340021
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1072
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et iudividue trinitatis Heinricus divina favente clementia rex Quotiens ea a nobis petuntur que religioni oouveniunt prompta debemus concessione annuere et favoris nostri gratanter prebere assensum Ergo quia fidelis noster Gebehardus Iuuauensis archiepiscopus de commissarum sibi animarum periculis dolens conquestus est quod episcopatum suum in montanis situm pre nimia parrochie amplitudine et viarum difficultate per se solum regere nun sufficeret consultu fidelium nostrorum pro necessitate ecclesie decrevimus et annuimus ut infra parrochiam suam adiutorem sui operis episcopum et sedem episcopalem constitueret Igitur in loco qui dicitur Gurca apud ecclesiam sancte Marie ubi prius erat congregatio sanctimonialium placuit nobis ut cathedram episcopalem faceret et eidem nove sedi partem parrochie sue et de prediis et decimis quantum sibi conveniens videretur attribueret et ad eandem sedem episcopum ex sua consideratione ordinaret ea videlicet ratione ut episcopatus ille ecclesie Iuuauensi et predicto archiepiscopo suisque successoribus nunquam subtrahatur et nullus ibi episcopus quandoque sive per investituram sive quocumque pacto constituatur nisi quem predictus archiepiscopus suique successores elegerint ordinaverint consecraverint Et ut hoc nostrum regale preceptum stabile et inconvulsum omni permaneat evo hanc cartam inde conscribi manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici quarti regis Adalbero cancllarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi Data II nonas februarii anno dominice incarnationis MLXXII anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis XVIII regni vero XVI indict X actum est Ratispone in dei nomine feliciter amen