Charter Document - 04340020
Charter Number: | 04340020 |
---|---|
Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1070 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alexander episcopus servus servorum dei Geboardo Salsiburgensi archiepiscopo suisque successoribus in perpetuum Quotiens ea a nobis petuntur que religioni conveniunt prompta debemus concessione annuere et favoris nostri gratanter prebere assensum quoniam ex consideratione nostri officii cogimur ecclesiarum utilitatibus etiam si minime exigantur sollicite invigilare et animarum saluti sollerti studio providere Qnapropter dilectissime frater quia postulasti a nobis quatinus apostolica auctoritate concederemus tibi unum episcopatum in tua parroechia constituere quia ecclesia tua tam ample diffusa est quod per te solum non possis eam in chrismate [ali]isque pluribus quibus episcopali officio indiget decenter ac rationabiliter regere piis precibus tuis inclinati libenter annuimus et ut etiam impleatur satagimus Apostolica igitur auctoritate venerande frater religioni tue concedimus volumus et confirmamus atque auctoritate beati Petri apostolorum principis in quocumque loco tibi melius visura fuerit episcopatum in tua parroechia constituere et ad procurandum salutem animarum adiutorem tibi tua consideratione ibi preponere ita tamen ut episcopatus ille ecclesie tue tibique vel tuis successoribus numquam subtrahatur et nullus ibi episcopus quandoque sive per investituram ut dici assolet vel quocumque pacto inibi constituatur nisi quem tu vel tui sucessores prompta voluntate elegerint ordinaverint et consecraverint Indignum enim atque detestabile est ut hoc quod studio pietatis a nobis quesitum apostolica est auctoritate firmatum ad detrimentum ecclesie tue quolibet modo vertatur Si quis autern temerario ausu huius nostre sanctionis privilegium infregerit noverit se apostolice excommunicationis atque anathematis vinculo innodatum at vero qui pio intuitu custos et observator extiterit perpetue benedictionis habundantia repleatur R M Datum Lateranis XII kal aprilis per manus Petri clerici fungentis vice Petri sancte Romane ecclesie cardinalis ac bibliothecarii anno ab incarnatione domini milesimo LXX pontificatus vero domni Alexandra pape II nono indict VIII B