Charter Document - 04340019

Charter Document - 04340019


Charter Number: 04340019
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1057
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus divina favente clementia rex Oportet igitur nos qui divino sumus munere pre ceteris mortalibus sublimati eius in omnibus parere preceptis cuius clementia prelati sumus atque precellimus loca utique sibi dicata per petitiones fidelium nostrorum relevari iuvamine atquo regali tuimine nobis et ad temporalem vitam prospere transigendam et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Quapropter comperiat omnium nostrorum fidelium presentium scilicet et futurorum sollertia qualiter quidam vir venerabilis Baltwinvs Salzburgensis ecclesie archiepiscopus ad nos veniens nostram postulavit serenitatem ut ob mercedis nostre augmentum quedam loca que nostri antecessores ad ecclesiam sancti Petri sanctique Rodberti confessoris Christi ubi corporaliter requiescit et ipse venerabilis archiepiscopus preest fidelium suorum petitionibus concesserunt a nobis quoquo renovata firmarentur Cuius petitioni ob amorem domini nostri Iesu Christi seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum et beate memorie domni ac genitoris nostri nostreque mercedis augmentum libenti animo assensum prebentes decrevimus ita fieri Renovamus igitur atque confirmamus ad predictum monasterium sancti Petri sanctique Rotberti primitus castellum sancte Erindrudis cum omnibus ad idem castellum iuste ac legaliter pertinentibus cum curtibus piscationibus venationibus id est ab ecclesia sancti Martini quo respicit contra monticulum qui vulgo Nocstein nuncupatur sursum ex utraque parte fluminis Iuaris nominati usque in rivulum Quartinespach insuper etiam de ipso rivulo piscationes venationes ex utra parte prenotati fluminis ad sanctum Maximilianum usque dum Tuontina ex aquilonari parte fluit in predictum flumen atque rivulus Gastuna ex australi parte Ad hec etiam firmamus et renovamus ad prefatum monasterium Iuuauense forestum a termino qui in Pisontia incipit hoc est de rivulo Erilipach usque ad acutum montem qui vulganter Wassenperch dicitur prope Iscalam in illo loco ubi terminus foresti Ratpozonis comitis se ab isto disiungit et in aquilonari parte de rivulo Tinilinphach usque in summitatem montis Ciruencus nominati et de iam dicto monte Wassenpereh usque ad prefatum monticulum Nocstein illa montana omnia que in potestate antecessorum nostrorum fuerunt et nostra et insuper forestum Heit quod avus noster Chvonradvs et pater noster et domnus Heinricus ambo felicis memorie Romanorum imperatores augusti cum omnibus pertinentiis et cum omni iure ac etiam utilitate sancto Petro et sancto Rodberto tradiderunt condonaverunt confirmaverunt ad predictum monasterium regali cygrographo confirmamus ad Chiemisse abbatiam cum omnibus ad eandem abbatiam iuste ac legalitrr pertinentibus curtem quoquo ad Pisscofesdorf cum omnibus ad eandem curtem pertinentibus atque piscationes in lacu Artaseo vocitato sine alicuius hominis contradictione illos quondam predictos XII privatos tractus sicut dominicalis terra se ad Poumgartin ipso lacu adiungit sine alia communi piscatione in Atarseo ad Atarhof pertinenti de potestate nostra Firmamus etiam istas curtes in proprium que ante inibi in benefitiuin sive ex parte antecessorum nostrorum sive ex alterius parte ibi beneficiate fuissent quarum hec nomina hic sunt ad Scafarafelt curtem et ecclesiam cum decima et sicut ille terminus in australi parte incipit qui wagreni dicitur ultra Ipisam et in occidentali parte usque dum ducitur ubi Urula se dimittit in prefatum amnem et quicquid in orientali parte iam dicti fluminis habere videbamur totum ad predictum monasterium confirmamus exceptis duobus piscatoribus cum eorum ruribus in aquilonari parte ad Magilicham tertiam partem civitatis et sicut ille terminus se disiungit ab illis rebus in occidentali parte quos quondam ad sanctum Emmerammum antecessores nostri tradiderunt totum in termino orientalis ad prefatum monasterium confirmamus exceptis tribus mansis ad Arnesdorf et ad Wachawa quicquid ibi habuimus cum vineis et saginatione et monte querceato pratisque inter ipsum querceatum monte sitis et inter silvam Paltam vel quicquid in ipsis silvis habuimus totum in usum predicti monasterii confirmamus ad Crunzitam quicquic superfuit hobis V quas fideli suo Dietrico antecessores nostri dederunt hoc sunt hobes L ad Luibinam ad Holunpurch tertiam partem civitatis cum vineis XXX et hobis XV sine curtili terra ad Tresimam civitatem et ecclesiam sancti Martini cum decima et sursum in australi atque orientali parte flumiuis Treisima usque ad Potelinesprunnin et sicut Diotrihesphac fluit contra duos acervos exteriores qui in orientali parte campi positi sunt et exinde usque ad Danubium in illum locum qui Tripoliza dicitur et ita sursum prope Danubium cum agris pratis cultis et incultis viis et inviis locis piscationum que teutonice arihsteti vocantur et ita sursum usque ad illam marcham que inter Treisimam et Holunpurc utrasque res discernendo dividit ad Penninuuanch quicquid ibi habuimus ad ecclesiam Anzonis et Witanesperc quicquid ibi habuimus excepto quod Mosogouuoni datum est hoc est hobes C ad ecclesiam Ellodis ecclesiam Mingonis presbiteri ad Guntboltdesdorf quicquid ibi habuimus ad Rapam et Sabariam civitatem ecclesiam cum decima et theloneis vineis agris pratis pascuis forestis montibus cunctisque legaliter ad eandem civitatem pertinentibus ad siccam Sabariam ad Penicohaha ad Mosaburc abbatiam ubi sanctus Adrianus requiescit martyr Christi quam antecessores nostri ad predictum monasterium tradiderunt et nos firmamus nonam quoque de omnibus curtibus nostris inibi cum theloneo in civitate et piscina confirmamus ad Salapiugin curtem cum CCC mansis et totidem vineis vel quicquid ibi habuimus ecclesiam ad Quartinahaha ecclesiam ad Gensi ecclcsiam ad Ternperch ecclesiam Gundoldi ad V ecclesias cum theloneis ac vineis forestis et cum cum omnibus que ab antecessoribus nostris antea benefitiata erant in proprium firmamus ad Ruginesfeld quicquid ibi habuimus ad Turnouua ecclesiam que constructa est in honore sancti Rodberti ceterorumque sanctorum quam plurimorum martyrum cum monte Parvuuolz dicto cum vineis pratis silvis et cum omnibus que ibi circa montem sunt sita ad Petouiam ecclesiam cum decima et duas partes civitatis cum bannis theloneis et ponte que antecessoribus nostris confirmantibus illo tradita erant et insuper tertiam partem civitatis que proprietas fuit Carantiani eique diiudicatum erat eo quod reus maiestatis criminatus est constare exceptis illis rebus que sue uxori concesse fuerunt id est in superiori civitate in orientali parte civitatis curtilem locum ubi nova ecclesia incepta est atque inferiori civitate in occidentali parte civitatis ipsius illa curtilia loca que tunc in potestate habuit cum hobis C et X vineis in Cistanesfeld firmamus ad prefatum monasterium sicut acervi duo prope Trauum positi sunt ex summitate superioris et exterioris termini qui wagreni dicitur et sicut ille wagreni tendit usque dum Treuuina fluit in amnem Trauum ad Sulpam civitatem Ziuuip vocatam cum omnibus iuste ad eandem civitatem pertinentibus cum quercetis campis sicut illa fossa incipit a Muora et tendit usque ad Luonzniza et ut Luonzniza et Sulpa de alpibus fluunt quicquid inter hos duos amnes habemus totum ad predictum monasterium firmamus et forestum Susel cum banno sicut in potestate nostrorum antecessorum fuit venationemque in dulcibus vallibus quam populus cum sacramentis in potestatem antecessorum nostrorum confirmavit id est ebdomadas III ante equinoctium autumnale ac postea usque in natale sancti Martini ad venandos ursos et apros ad Bununicha iuxta Rapam quicquid ibi habuimus ad Neszalinbach ad Sabnizam ecclesiam et curtem cum mansis L item ad Rapam ad Tudleipin ad Labantam ecclesiam sancti Andree antecessores nostri ad predictum monasterium firmaverunt cum decima ut ibi consuetudo est et de curtibus quas antecessores nostri habuerunt decimam ut in canonibus habetur necnon saginationem in omni Labanta valle excepto monte Forst nominato ligna quoque secanda ad ecclesiam et ad aliud servitium episcopi tam in ipso monte quam in aliis montibus concedimus et unam fossam ruderis in monte Gamanara semper per totum annum habendam ad Curcizam benefitium Engilbaldi ad Carantanam ecclesiam sancte Marie cum decima sicut ecclesiasticus ordo precipit de curtibus omnibus que ad Carantanam civitatem pertinent id est Trahof Grauindorf Gurnuz ad Zreliz operarios duos servos in monte cum hobis illorum ligna secanda in ipso monte sine contradictione omnium homimun cum saginatione Trebinam Ostaruuiza Crapuchfeld Vitrino Friesach Curca Grazluppa Lungouui Sublich Tiufinpach Chatissa Pelisa Chumbenza Undrima Linta Lieznicha Prucka Liubina ad Strazzinulam duo loca ea lege ac ratione ut nullus successor noster aut dux vel comes vel quelibet potestas aliquid de predictis rebus postatem habeat subtrahere sed iure perpetuo ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm stabiliter absque omnium hominum contradictione permaneat Et ut hec auctoritas nostre renovationis et confirmationis firmior habeatur et per futura tempora verius credatur hanc cartam propter petitionem Baltwini venerabilis archiepiscopi scribi iussimus manuque propria corroborantes sigilli nostri inpressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici quarti regis Uuinitherius cancellarius vice Liutbaldi archicancellarii et archiepiscopi recognovi Data II n[onas] februari anno dominice incarnationis MLVII indict VIIII anno autem domni Heinrici quarti regis ordinationis tertio regni primo actum Nvenbvrg in dei nomine feliciter amen