Charter Document - 04340017
Charter Number: | 04340017 |
---|---|
Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1051 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus Oportet igitur nos qui divino sumus munore pre ceteris mortalibus sublimati eius in omnibus parere preceptis cuius clementia prelati sumus atque precellimus loca utiquo sibi dicata per petitiones fidelium nostrorum relevari iuvamine atque imperiali tuimine nobis et ad temporalem vitam prospere transigendam et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Quapropter comperiat omnium nostrorum ftdelium presentium scilicet et futurorum sollertia qualiter quidam vir venerabilis Baltvvinvs Salzbvrgensis ecclcsie archiepiscopus ad nos veniens nostram postulavit serenitatem ut ob mercedis nostre augmentum quedam loca que nostri antecessores ad ecclesiam sancti Petri sanctique Rodberti confessoris Christi ubi corporaliter requiescit et ipse venerabilis archiepiscopus preest fidelium suorum petitionibus concesserunt a nobis quoque renovata firmarentur Cuius petitioni ob amorem domini nostri Iesu Christi seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum et beate memorie domni ac genitoris nostri nostreque mercedis augmentum libenti animo assensum prebentes decrevimus ita fieri Renovamus igitur atque confirmamus ad predictum monasterium sancti Petri sanctique Rotberti primitus castellum sancte Erindrudis cum omnibus ad idem castellum iuste ac legaliter pertinentibus cum curtibus piscationibns venationibus id est ab ecclesia sancti Martini que respicit contra monticulum qui vulgo Nocstein nuncupatur sursum ex utraque parte fluminis Iuaris nominati usque in rivulum Quartinespeh insuper etiam de ipso rivulo piscationem venationem ex utraque parte prenotati fluminis ad sanctum Maximilianum usque dum Tuontina ex aquilonari parte fluit in predictum flumen atque rivulus Gastuna ex australi parte Ad hec etiam firmamus et renovamus ad prefatum monasterium Iuuauense forestum a termino qui in Pisontia incipit hoc est de rivulo Erilipach usque ad acutum montem qui vulgariter Uuassinperch dicitur prope Iscalam in illo loco ubi terminus foresti Ratpotonis comitis se ab isto disiungit et in aquilonari parte de rivulo Tinnilinpach usque in summitatem montis Ciruencus nominati et de iam dicto monte Vvassinperch usque ad prefatum monticulum Nocstein illa montana omnia que in potestate antecessorum nostrorum fuerint et nostra ad iam dictum monasterium firmamus ad Chiemisse abbatiam cum omnibus ad eandem abbatiam iuste ac legaliter pertinentibus curtem quoque ad Piscofesdorf cum omnibus iuste ad eandem curtem pertinentibus atque piscationem in lacu Atarseo vocitato sine alicuius hominis contradictione illos quondam predictos XII privatos tractus sicut dominicalis terra se ad Poumgartin ipso lacu adiungit sine alia communi piscatione in Atarseo ad Atarhof pertinenti de potestate nostra Firmamus etiam istas curtes in proprium que ante inibi in beneficium sive ex parte antecessorum nostrorum sive ex alterius cuiuslibet parte ibi antea beneficiate fuissent quarum hec nomina sunt ad Scafarafelt curtem et ecclesiam cum decima et sicut ille terminus in australi parte incipit qui wagreni dicitur ultra Ipisam et in occidentali usque dum ducitur ubi Urula se dimittit in prefatum amnem et quicquid in orientali parte iam dicti fluminis habere videbamur totum ad predictum monasterium confirmamus exceptis duobus piseatoribus cum eorum ruribus in aquilonari parte ad Magilicham terciam partem civitatis et sicut ille terminus se disiungit ab illis rebus in occidentali parte quas quondam ad sanctum Emmerammum antecessores nostri tradiderunt totum in termino orientalis ad prefatum monasterium confirmamus cxceptis hobis tribus ad Arnesdorf et ad Vuachauua quicquid ibi habuimus cum vineis et saginatione et monte querceato pratisque inter ipsum querceatum montem sitis et inter silvam Paltam vel quicquid in ipsis silvis habuimus totum in usum predicti monasterii confirmamus ad Crunzitam quicquid superfuit nobis V quas fideli suo Dietrico antecessores nostri dederunt hoc sunt hobe L ad Liubinam ad Holunpurch terciam partem civitatis cum vineis XXX et nobis XV sine curtili terra ad Tresimam civitatem et ecclesiam sancti Martini cum decima et sursum in australi atque orientali parte fluminis Treisima usque ad Potelinesprunnin et sicut Diotrihespach fluit contra duos acervos exteriores qui in orientali parte campi positi sunt et exinde usque Danubium in illum locum qui Tripoliza dicitur et ita sursum prope Danubium cum agris pratis cultis et incultis viis et inviis locis piscationum que teutonice arihsteti vocantur et ita sursum usque ad illam marcham que inter Treisimam et Holunpurch utrasque res discernendo dividit ad Penninuuanch quicquid ibi habuimus ad ecclesiam Anzonis et Vuitanesperch quicquid [ibi habui]mus excepto quod Mosogouvoni d[atum est h]oc est habe C ad ecclesiam Ellodis ecclesiam Mingonis presbiteri ad Guntboldesdorf quicquid ibi habuimus ad Rapam et Sabariam civitatem ecclesiam cum decima et theloneis vineis agris pratis pascuis forestis montibus cunctisque ad eandem civitatem legaliter pertinentibus ad siccam Sabariam ad Peninchaha ad Mosapurch abbatiam ubi sanctus Adrianus requiescit martyr Christi quam antecessores nostri ad predictum monasterium tradiderunt et nos firmamus nonam quoque de omnibus curtibus nostris inibi cum theloneo in civitate et piscina confirmamus ad Salapiugin curtem cum CCC mansis et totidem vineis vel quicquid ibi habuimus ecclesiam ad Quartinhaha ecclesiam ad Gensi ecclesiam ad Ternperch ecclesiam Gundoldi ad V ecclesias cum theloneis ac vineis forestis et cum omnibus que ab antecessoribus nostris antea beneficiata erant in proprium firmamus ad Ruginesfeld quicquid ibi habuimus ad Turnouua ecclesiam que est constructa in honore sancti Rodperti ceterorumque sanctorum quam plurimorum martyrum cum monte Paruuoz dicto cum vineis pratis silvis et cum omnibus que ibi sunt circa montem sita ad Petouiam ecclesiam cum decima et duas partes civitatis cum bannis theloneis et ponte que antecessoribus nostris confirmantibus illo tradita erant et insuper terciam partem civitatis que proprietas fuit Carantiani eique diiudicatum erat eo quod reus magestatis criminatus est constare exceptis illis rebus que sue uxori concesse fuerunt id est in superiori civitate in orientali parte civitatis curtilem locum ubi nova ecclesia incepta est atque inferiori civitate in occidentali parte civitatis ipsius illa curtilia loca que in potestate tunc habuit cum hobis C et vineis X in Cistanesfeld firmamus ad prefatum monasterium sicut acervi duo prope Trauum positi sunt ex summitate superioris et exterioris termini qui wagreni dicitur et sicut ille wagreni tendit usque dum Treuuina fluit in amnem Trauum ad Sulpam civitatem Ziuuip vocata cum omnibus iuste ad eandem civitatem pertinentibus cum quercetis et campis sicut illa fossa incipit a Muora et tendit usque ad Luonzniza et ut Luonzniza et Sulpa de alpibus fluunt quicquid inter hos duos anmes habemus totum ad predictum monasterium firmamus et forestum Susel cum banno sicut in potestate antecessorum nostrorum fuit venationemque in dulcibus vallibus quam populus cum sacramentis in potestatem antecessorum nostrum firmavit id est ebdomadas III ante equinoctium autumnale ac postea usque in natale sancti Martini ad venandos ursos et apros ad Lvnunicha iuxta Rapam quicquid ibi habuimus ad Neszilinbach ad Sabnizam ecclesiam et curtem cum mansis L item ad Rapam ad Tudleipin ad Labantam ecclesiam sancti Andree antecessores nostri ad predictum monasterium firmaverunt cum decima ut ibi consuetudo est et de curtibus quas antecessores nostri ibi habuerunt decimam ut in canonibus habetur necnon saginationem in omni Labanta valle excepto monte Forst nominato ligna quoque secanda ad ecclesiam et ad aliud servicium episcopi tam in ipso monte quam in aliis montibus concedimus et unam fossam ruderis in monte Gamanara semper per totum annum habendam ad Curcizam beneficium Engilbaldi ad Carantanam ecclesiam sancte Marie cum decima sicut ecclesiasticus ordo precipit de curtibus omnibus que ad Carantanam civitatem pertinent id est Trahof Grauindorf Gurnuz ad Szreliz operarios servos duos in monte cum hobis illorum ligna secanda in ipso monte sine contradictione omnium hominum cum saginatione Trebinam Ostaruuiza Grapuchfeld Vitrino Friesach Curca Grazluppa Lungouui Sublich Tiufinpach Chatissa Pelisa Chumbenza Vudrima Linta Lieznicha Prucka Muoriza Luibina ad Strazzinulam duo loca ea lege ac ratione ut nullus successor noster aut dux vel comes vel quelibet potestas aliquid de predictis rebus potestatem habeat subtrahere sed iure perpetuo ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm stabiliter absque omnium hominum contradictione permaneant Et ut hec auctoritas nostre renovationis et confirmationis firmior habeatur et per futura tempora verius credatur hanc cartam propter petitionem Baltwini venerabilis archiepiscopi scribi iussimus manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione precepimus insigniri Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi secundi Romanorum imperatoris augusti Uuinitherius cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi Data VI idus febr anno dominice incarnationis millesimo LI indict IIII anno autem domni Heinrici tercii regis imperatoris secundi ordinationis eius XXII regni quidem XII imperii autem V in nomine domini actum Avgvsta in dei nomine feliciter amen