Charter Document - 04340013

Charter Document - 04340013


Charter Number: 04340013
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0889
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Arnolfus divina favente gratia rex Comperiat cunctorum fidelium Christi generalitas qualiter fidelis nosteri Aspertus vene rabilis cancellarius scilicet et Salomon cappellanus noster deprecati sunt nostram celsitudinem ut cuidam clerico Piligrim vocatur quasdam res iuris nostri in proprium concederemus quorum petitioni libenter annuentes ita fieri decrevimus Dedimus vero ei in pago qui dicitur Cilarestale in comitatibus Engilperti et Iezonis comitum nostrorum quicquid Ysangrim ibidem in beneficium habere visus est iure perenni in proprietatem atque concessimus cum curtilibus et edifitiis mancipiis campis agris pratis pascuis silvis montibus scilicet atque alppis venationibus [forestibus] aquis aquarumque decursibus molinis piscationibus viis et inviis exitibus ac reditibus quesitis et inquirendis cultis et incultis mobilibus et inmobilibus et cum universis ad eadem beneficia seu ad easdem res iure vel legitime pertinentibus Et iussimus ei inde hoc presens auctoritatis nostre preceptum conscribi firmissime regali imperio precipientes ut memoratus Piligrim de his omnibus rebus que ei de nostro iure in ius et dominium contulimus atque tradidimus ab hodierna die ac deinceps omni tempore liberam securamque habeat potestatem tenendi donandi vendendi commutandi vel quicquid exinde voluerit faciendi absque ullius impedimento Et ut hec auctoritas nostra firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur ac diligentius observetur manu nostra eam firmavimus anuloque nostro sigillari iussimus Signum domni Arnolfi invictissimi regis Aspertus cancellarius ad vicem Deotmari archicappellani recognovi et [] Data III non octobr anno incarnationis domini DCCCLXXXVIIII indict VII anno II regni Arnolfi piissimi regis actum in villa Uuolfdeoza nominata in dei nomine feliciter amen