Charter Document - 04340012

Charter Document - 04340012


Charter Number: 04340012
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0860
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nicolaus episcopus servus servorum dei reverentissimo et sanctissimo confratri nostro Adaluino archiepiscopo sancte ecclesie Iuvauensis qui et Salzpurcgensis vocatur diebus vite tue tantummodo Si pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt ut ne qua ex eis aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur oculis semper vigilantibus circumspectant quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles nos qui pastores animarum dicimur adtendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem neglegentie reatus excruciet unde modo honoris reverentia sublimiores inter ceteros iudicamur Pallium autem fraternitati tue ad missarum solemnia celebranda concedimus quod tibi non aliter ecclesie tue privilegiis in suo statu manentibus uti largimur nisi solummodo in die sancte ac venerande resurrectionis domini nostri Iesu Christi seu in nataliciis sanctorum apostolorum atque beati Iohannis baptiste necnon in adsumptione beate dei genitricis Marie simulque in dominice domini dei nostri nativitatis die pariterque in solemnitatis ecclesie tue die verum etiam et [in] ordinationis tue natalicio concedimus die sicuti a beatissimo predecessore nostro domno Gregorio huius alme sedis presule sanccitum est In secretario vero induere tua fraternitas pallium debeat et ita ad missarum solemnia proficisci et nihil sibi amplius ausu temerarie presumptionis adrogare ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid arripiatur ordinate etiam que licere poterant amittantur Cuius quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est hortamur ut ei cuncta ornamenta conveniant quatenus auctore deo recte utrobique possis esse conspicuus Itaque vita tua filiis tuis sit regula in ipsa si qua tortitudo illis iniecta est dirigant in ea quod imitentur aspiciant in ipsa se semper considerando proficiant ut tuum post deum videatur esse bene quod vixerint Cor ergo neque prospera que temporaliter blandiuntur extollant neque adversa deiciant sed quicquid illud fuerit virtute pacientie devincatur Nullum apud te locum odia nullum favor indiscretus inveniat districtum mali cognoscant insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat nocentem gratia non excuset remissum [te delinquentibus non ostendas] ne quod ultus non fueris perpetrari permittas Sit in te et boni pastoris dulcedo sit et iudici[s severa districtio unum] scilicet q[uod] innocenter viventes foveat aliud quod inquietos feriendos a pravita[te conpescat sed quoniam nonnumquam] prepositorum zelus dum districtus malorum vult vindex existere transit in credul[itate correctio iram iuditio refrena] et censura discipline sic utere ut et culpas ferias et a dilectione personarum quas [corrigis non recedas Misericordem] te prout virtus patitur pauperibus exhibe oppressis defensio tua subveniat opp[rimentibus] modesta erectio contradicat nullius faciem contra iustitiam eripias nullum querentem iusta despicias [custodia in te equitatis excellat ut nec] divitem potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audire nec paup[erem de se sua faciat humilitas desperare] quatenus deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio precepit dicens Opor[tet episcopum inreprehensibilem esse] Sed his omnibus uti salubriter poteris si magistram caritatem habueris quam qui secutus fuerit a recto [aliquando tramite] non recedit Ecce frater karissime inter multa alia ista sunt sacerdotii ista sunt pallii que si studiose [servaveris quod foris] accepisse ostenderis intus habebis Sancta Trinitas fraternitatem vestram gratie sue protectione circumdet atque [ita in timoris] sui via [nos] dirigat ut post vite huius amaritudinem ad eternam simul dulcedinem pervenire mereamur Scriptum per manum Sophronii notarii regionarii et scriniarii sancte Romane ecclesie in mense maio indict viii Bene vale