Charter Document - 04340010
Charter Number: | 04340010 |
---|---|
Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0837 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum dei reverentissimo et sanctissimo confratri Liuprammo sancte luvauensis ecclesie archiepiscopo diebus vite tue tantummodo Si pastores ovium sole geluque pro gregis sui custodia die ac nocte ferre contenti sunt ut ne qua ex eis aut errando pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur oculis semper vigilantibus circumspectant quanto sudore quantaque cura debemus esse pervigiles nos qui pastores animarum dicimur adtendamus et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus ne in die divini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem neglegentie reatus excruciet unde modo honoris reverentia sublimiores inter ceteros iudicamur Pallium autem fraternitati tue ad missarum solemnia celebranda concedimus quod tibi non aliter ecclesie tue privilegiis in suo statu manentibus uti largimur nisi solummodo in die sancte ac venerande resurrectionis domini nostri Iesu Christi seu in nataliciis sanctorum apostolorum atque beati Iohannis baptiste necnon in adsumptione beate dei genitricis Marie simulque in dominice domini dei nostri nativitatis die pariterque in solemnitatis die ecclesie tue verum etiam et in ordinationis tue natalicio concedimus die sicuti a beatissimo predecessore nostro domno Gregorio huius alme sedis presule sanccitum est In secretario vero induere tua fraternitas pallium debeat et ita ad missarum solemnia proficisci et nihil sibi amplius ausu temerarie presumptionis adrogare ne dum in exteriori habitu inordinate aliquid adripiatur ordinate etiam que licere poterant amittantur Cuius quoniam indumenti honor modesta actuum vivacitate servandus est hortamur ut ei cuncta ornamenta conveniant quatenus auctore deo recte utrobique possis esse conspicuus Itaque vita tua filiis tuis sit regula in ipsa si qua tortitudo illis iniecta est dirigant in ea quod imitentur aspiciant in ipsa se semper considerando proficiant ut tuum post deum videatur esse bene quod vixerint Cor ergo neque prospera que temporaliter blandiuntur extollant neque adversa deiciant sed quicquid illud fuerit virtute pacientie devincatur Nullum apud te locum odia nullum favor indiscretus inveniat districtum mali cognoscant insontem apud te culpabilem suggestio mala non faciat nocentem gratia non excuset remissum te delinquentibus non ostendas ne quod ultus non fueris perpetrari permittas Sit in te et boni pastoris dulcedo sit et iudicis severa districtio unum scilicet quod innocenter viventes foveat aliud quod inquietos feriendos a pravitate conpescat sed quoniam nonnumquam prepositorum zelus dum districtus malorum vult vindex existere transit in credulitate correctio iram iuditio refrena et censura discipline sic utere ut et culpas ferias et a dilectione personarum quas corrigis non recedas Misericordem te prout virtus patitur pauperibus exhibe oppressis defensio tua subveniat opprimentibus modesta erectio contradicat nullius faciem contra iustitiam accipias nullum querentem iusta despicias custodia in te equitatis excellat ut nec divitem potentia sua aliquid [apud] vos extra viam suadeat rationis audire nec pauperem de se sua faciat humilitas desperare quatenus deo miserante talis possis existere qualem sacra lectio precepit dicens Oportet episcopum inreprehensibilem esse Sed his omnibus uti salubriter poteris si magistram caritatem habueris quam qui secutus fuerit a recto aliquando tramite non recedit Ecce frater karissime inter multa alia ista sunt sacerdotii ista sunt pallii que si studiose servaveris quod foris accepisse ostenderis intus habebis Sancta trinitas fraternitatem vestram gratie sue protectione circumdet atque ita in timoris sui via [nos] dirigat ut post vite huius amaritudinem ad eternam simul dulcedinem pervenire mereamur Scriptum per manum Petri scriniarii in mense maio indict XV Bene vale Sigillatum II kal iun per manum Vrsi secundicerii sancte sedis apostolice imperante domno piissimo perpetuo augusto Hludovuico a deo coronato magno imperatore anno XXII indict XV