Charter Document - 04340009

Charter Document - 04340009


Charter Number: 04340009
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0837
Date type: Internal, Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Hludouuicus divina favente gratia rex Constat nos divina dispensante gratia ceteris mortalibus supereminere unde oportet ut cuius precellimus munere eius studeamus modis omnibus parere voluntati Quapropter conperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria quia vir venerabilis Liuprammus sancte Iuuauensis ecclesie archiepiscopus obtulit nobis auctoritates inmunitatum avi videlicet nostri pie recordationis Karoli imperatoris necnon domni et gonitoris nostri Hludouuici serenissimi augusti in quibus continebatur insertum qualiter ipsi predictam sedem que est constructa in honore sancti Petri principis apostolorum ubi etiam beatissimus confessor Christi Hruotbertus corpore requiescit cum monasteriis virorum et puellarum sive cum reliquis cellulis sibi subiectis et rebus vel hominibus ad se pertinentibus vel aspicientibus sub inmunitatis sue defensione consistere fecerant et confirmaverant ut quicquid ex liberalitate regum reginarumque ducum vel ceterorum fidelium eidem sedi conlatum fuerat perpetuo in eius dicione consisteret Ob firmitatis namque studio petiit excellentie nostre predictus presul ut morem parentum sequentes eandem sedem cum omnibus sibi subiectis simili modo sub nostra constitueremus defensione et inmunitatis tuitione Cuius precibus ob amorem dei et reverentiam ipsius sancte sedis adsensum prebuimus et hanc nostre auctoritatis inmunitatem firmitatis gratia erga ipsum sanctum locum fieri decrevimus per quam precipimus atque iubemus ut sicut a predictis piis principibus constat eandem sedem sub eorum inmunitate hactenus consistere ita deinceps sub nostra permaneat defensione et quicquid eidem ecclesie retroactis temporibus conlata fueruut et modo a fidelibus conferuntur vel que deinceps legaliter conlata fuerint per hanc auctoritatem nostram absque alicuius contrarietate teneat atque possideat et nullus iudex publicus vel quilibet superioris aut inferioris ordinis reipublice procurator in monasteria cellulas ecclesias loca vel agros seu reliquas possessiones memorate ecclesie quas moderno tempore iuste et legaliter possidere videtur vel que deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri ad causas iudiciario more audiendas vel freda aut tributa exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesie tam ingenuos quam et servos super terram ipsius conmanentes distringendos nec ullas redhibitiones aut inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea que supra memorata sunt penitus exigere presumat sed liceat memorato presuli suisque successoribus res predicte matris ecclesie sub inmunitatis nostre defensione quieto ordine possidere et quicquid de reb[us pra]edicte ecclesie ius fisci exigere poterat sicut [in] precepto domni et genitoris nostri continetur totum eadem ecclesia sibi habeat indultum ut [in] alimonia pauperum et stipendia clericorum ibidem deo famulantium perpetuo proficiat in augmentum quatenus predictus episcopus unacum clero et populo sibi commisso pro nobis et stabilitate regni nostri domini misericordiam adtentius exorare valeat Hec vero auctoritas ut per diuturna tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signari iussimus Signum Hludouuici gloriosissimi regis C Adalleodus diaconus ad vicem Grimaldi recognovi et subscripsi Data VI kal mart anno Christo propitio quarto regni domni Hludouuici regis in orientali Francia indictione XV actum Otingas palatio regio in dei nomine feliciter amen