Charter Document - 04340006

Charter Document - 04340006


Charter Number: 04340006
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0824
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Sanctissimo ac reverentissimo domno et in Christo patri Eugenio summo pontifici et universali pape Hludovuicus divina ordinante providentia imperator augustus spiritalis filius vester sempiternam in domino Iesu Christo salutem Rogavit nos fidelis noster Adalrammus Iuvauensis ecclesie archiepiscopus quatenus orationis gratia sacrosancta beatorum apostolorum limina licenciam adeundi concederemus se ipsum quoque ut vestre sanctitati commendare deberemus obnixe postulavit Cuius petitioni quoniam iusta nobis esse videbatur adsensum prebere dignum duximus et iuxta quod petiit vestre pie paternitati commendamus rogamus ut eum benigne suscipiatis ac illi pallium sancte auctoritatis vestre largiri dignemini Nam predecessores illius qui huic sancte sedi prefuerunt cui ille auctore deo presidet a predecessoribus vestris apostolice auctoritatis pallium accipere consueverunt Quatenus idem archiepiscopus vestre sanctitatis auctoritate et benedictione roboratus ac munitus plebem quam deo dispensante gubernandam accepit deinceps doctrinis ac exhortationibus sacris ad melioris vite statum perducere valeat Obtamus sanctam et venerabilem ac piam paternitatem vestram in Christo semper bene valere et nostri ac nostrorum omnium in vestris sacrosanctis orationibus meminisse