Charter Document - 04340002
Charter Number: | 04340002 |
---|---|
Cartulary Title: | Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0798 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Dilectissimis nobis Alim ecclesie Sabionensis seu Attoni ecclesie Frigisinge ac simul Adaluuino ecclesie Reginensis necnon Vualtrico ecclesie Patauiensis et Sintperto ecclesie Nivuinburcgensis provincie Baiovuariorum episcopis Leo servus servorum dei Dilectionis vestre quas nobis petitorias emisistis syllabas libenti suscepimus animo in quibus ferebatur ut in provincia vestra Baiovuariorum archiepiscopum ordinaremus Quoniam provincia ipsa mirifice a filio nostro domno Carolo excellentissimo rege Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum penitus ex omni parte sicut decuit ordinata est idcirco convenit nos ipso nempe ecclesiastico moderamine in sacro ordine fideliter atque spiritaliter secundum canonicam censuram ipsam ordinare Baiovuariorum provinciam Et quia deo auspice reperientes virum almificum et in scripturis divinis peritissimum et in omnibus misericordissimum spiritalibus moribus comprobatum unacum consensu et voluntate predicti filii nostri domni Caroli precellentissimi magni regis vobis ordinavimus secundum sanctiones patrum archiepiscopum videlicet Arnonem ecclesie Iuvauensium que et Petena nuncupatur que in honore beati Petri principis apostolorum venerabiliter est consecrata ibique requiescit corpus sacri pontificis Hruodberti unacum venerabilibus suis sodalibus scilicet Chunialdo atque Kyslario quorum corpora ibidem a fidelibus honorantur Qui dudum vester fuit coepiscopus nunc autem frater et coepiscopus noster vester autem archiepiscopus Et venerabilem sedem eius metropolitanam habentes ad quam sancto Arnoni archiepiscopo vestro usum pallii tribuentes dedimus in mandatis ut secundum canonicas institutiones omnes ecclesias superius nominatas vestras in diocesibus illi subiectas canonice valeat adminiculum impertire ut in futuro examine ante tribunal Christi liberaliter valeat dicere Domine ecce ego et pueri quos dedisti mihi non perdidi ex eis quemquam ut pro hoc digne valeat ab ipso domino audire Euge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui Bene valete