Charter Document - 04340001

Charter Document - 04340001


Charter Number: 04340001
Cartulary Title: Salzburg, Erzstift (798 - 1806 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 0798
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Domino excellentissimo filio Carolo regi Francorum et Langobardorum atque patricio Romanorum Leo papa Dum per vestra laboriosa regalia certamina sancta catholica et apostolica Romana ecclesia de omnibus bonis ditata exultat convenit nos in omnibus adimplere vestris legalibus votis Quapropter venientes ad nos per vestram regalem sanctionem prudentissimi atque fidelissimi missi vestri unus ex ipsis eximiis missus videlicet precellentissimus Fardulfus religiosus abbas fidelissimus vester familiariter viva voce intonuit nobis quod vestra a deo protecta regalis excellentia mandasset nobis per ipsum quod Arnoni episcopo pallium tribueremus et in provincia Baiouvariorum archiepiscopum constitueremus Et dum multum ipsos prefatos precipuosque viros sine reprehensione cognovissemus eos viros esse fideles libenti secundum vestram regalem de mandationem commodavimus animo et prefato reverentissimo et sanctissimo Arnoni episcopo usum pallii concessimus utendi et in provincia Baiovuariorum eum canonice ordinavimus archiepiscopum et eiusdem provincie Baiovuariorum episcopis nostrum apostolicum canonicumque misimus sigillum qualiter in eorum diocesibus archiepiscopatus iura in prelata provincia Baiouvariorum habere videtur secundum instituta sanctorum patrum docere ac predicare Quibus dedimus in mandatis ut sicuti in proprium illi eum concessimus sacerdotale caput penitus canonice obaudire et subiectos esse ecclesiastico more festinent quia ut prefati sumus valde nimisque eos apud vestram regalem potentiam repperimus fideles Et credere dignemini quia dum vestris nostrisque temporibus ipsa provincia proprium sumpsit archiepiscopum fidelem vestrum existentem magna vobis exinde mercis crescit in celis et unacum vestra prole seu omnibus fidelibus vestris in ethereis arcibus pro huiusmodi sine fine regnare meremini Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat