Charter Document - 04330087

Charter Document - 04330087


Charter Number: 04330087
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1200
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Patauiensi et Frisien episcopis et dilecto filio abbati de Raitenhasla salutem et apostolicam benedictionem Sicut querela dilectorum filiorum capituli Salceburgensis ecclesie nobis exposita patefecit bone memori Albertus quondam archiepiscopus eiusdem ecclesie preter illorum assensum in grave ipsorum preiudicium in quadam plebe que dicitur Frisach canonicos instituit seculares quibus etiam octo alias ecclesias in quarum singulis solebant sacerdotes singuli deservire et exhibere pauperibus et peregrinis obsequia caritatis quoddam insuper hospitale quod sub dispositione monasterii de Admont receptioni hospitum et pauperum sustentationi fuerat ordinatum eisdem canonicis secularibus assignavit ubi nullum omnino beneficium peregrinis vel pauperibus exhibetur Volentes igitur super hoc debite provisionis remedium adhiberi discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vocatis ad presentiam vestram quos propter hoc noveritis esse vocandos et inquisita super premissis diligentius veritate auctoritate nostra sine appellationis obstaculo statuatis quod de iure videritis statuendum et faciatis per censuram ecclesiasticam inviolabiliter observari Quod si omnes hiis exequendis nequiverit is interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Lateran II kal octobris pontificatus nostri anno tertio