Charter Document - 04330085
Charter Number: | 04330085 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Adelbertus dei gratia Salzbvrgensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Ex iniuncte nobis administrationis officio omnibus spiritalibus divinis servitiis mancipatis pro modo nostre facultatis in erogatione beneficiorum temporalium subvenire tenemur precipue tamen propensiori sollicitudine ad amplificandum stipendia fratrum nostrorum kanonicorum Salburgensium in ecclesia matrici laboribus famulatibus dei insudantium ipse ordo et fervor karitatis invigilare nos facit Noverint ergo bone voluntatis homines quod nos hac iusta consideratione prefatis fratribus nostris kanonicis Salzburgensibus legittima traditione ecclesias parrochiales et capellas videlicet Lungov Uohendorf Welbniche Arnsdorf Treisimmure cum omnibus pertinentiis suis sub tali forma donavimus quatenus festivitatem beati Nycolai confessoris et beati Thome martyris et pontificis sollemniter celebrent et nostre defunctionis diem anniversarium vigiliis et missarum celebrationibus ob remedium anime nostre devote agere studeant et de proventibus earundem ecclesiarum prefatis tribus diebus stipendia prebendalia accuratissime administrentur Et ut hec nostra traditio futuris temporibus rata et inconvulsa permaneat hanc paginam inde conscribi et impressione nostri sigilli iussimus insigniri Testes huius rei sunt Pilgrimus abbas sancti Petri Wernhardus prepositus de Perhtersgadem Adelbertus prepositus de Kiemse Arbo prepositus de Richersperge Pabo prepositus de Suben Eticho prepositus de Ranshouen Otto prepositus de Poumburch Pabo prepositus de Owe Adelun prepositus de Garze Heinricus prepositus de Werde Danchmarus decanus de sancto Nycolao Patauie ex ministerialibus ecclesie Sigboto de Surberch Chonradus castellanus Salzburgensis Chono castellanus de Weruen et frater eius Chonradus castellanus de Muldorf Chonradus de Grabenstat Odelricus et frater eius Chonradus de Chaleheim Ekkehardus de Chnozingen Liupoldus et frater eius Heinricus de Walde Heinricus et Liuthwinus de Gebeningen Gotescalcus de Hunesperch Rodigerus et frater Gerhohus Marchwardus de Percheim et frater eius Gerhohus Chonradus et Heinricus frater eius de Zeizzarberge Acta sunt hec in loco nostro Salzburch anno verbi incarnati MCXCVIII indictione prima pontificatus vero nostri anno XXXI