Charter Document - 04330083

Charter Document - 04330083


Charter Number: 04330083
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Albertus Salzburg[ensis] archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Vota piorum et desideria poscente ratione atque iustitia in donationibus presertim ecclesie collatis nostre equidem autoritatis favore non solum prosequenda verum etiam nostro interveniente ac cooperante presidio ut convalescant inpensius adiuvanda quatinus nostro gaudeant adiutorio vigilanti animo dare operam intendimus malitia siquidem hominum ad distrahendum aut contradicendum prona nisi cerceatur futurum supervenire et ingruere malum minime dubitatur Omnibus igitur Christi fidelibus tam futuris quam presentibus notificamus et tenaci memorie recolendum conmendamus quod quedam nobilis domina et religiosa nomine Berhta de Vischa Ivdittam de Lengeueld et liberos eius Willebirgen de Smideheim cum liberis suis quos equidem elegantie conmendat honestas et nonnulla morum laudat venustas in ius ditionemque Salzburgensis episcopii manumissione translatos consortio honestorum gaudere gestivit ea videlicet rationis conditione ne umquam nomine benefitii vel inphedationis ad alienam translate manum servituti alicuius insudare cogantur Et nos facto rationabili consulentes reique favorabili diligenter incumbentes autoritatis nostre firmamentum et munimen devote prestare curavimus necnon presentem paginam huius rei factum continentem nostri sigilli caractere insigniri fecimus ratique habitionem nec in oblivionem veniat vel labefactari tractu temporis queat stabilire decrevimus testiumque subscriptione corroborare voluimus Huius ergo rei testes sunt Pauo de Ering Siboto de Surberch Meingozus castellanus Eckhardus de Tanne Livpoldus de Walde et filii eius Heinricus et Livpoldus Rvdgerus et frater eius Gerhohus Chunradus de Chalheim et filius eius Vlricus Chunradus de Vzling et frater eius Heinricus Wlframmus de Herfholsheim Ortolfus digitus Livtoldus iunior de Aicheim Livtoldus de Oede