Charter Document - 04330079

Charter Document - 04330079


Charter Number: 04330079
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1190
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Albertus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Sicut ea que ab imperatoribus et principibus ecclesiis sunt collata privilegiis autentici[s memori]e posterorum sunt confirmata sic ea que ecclesia nostra nostris temporibus nostro studio et labore est adepta nostro scripto autentico memorie nostrorum successorum necesse est commendari ne for[te] ex obliviosa vetustate seu levitate conquisita laboriose perdantur ignominiose Eapropter tam presentibus quam futuris notum esse volumus qualiter quidam Otakari ducis Styrensis honestus ministerialis Otaker nomine castellanus in Graze sua peticione et servicio apud iam dictum ducem Styrensem dominum suum et apud Lupoldum ducem Austrie quem idem dux Stirensis heredem tocius patrimonii sui instituerat impetravit ut filium suum Vlricum in manus nobilis viri delegarent delegandum postmodum quocumque prefatus Otaker castellanus in Graze pater eius postularet Peticionibus itaque eius prefati duces annuentes prememoratum filium suum Vlricvm in manus et fidem nobilis viri Cunradi de Kindeberc delegaverunt cum debita hereditatis sue porcione apud Graze in domo Hainrici Manci eo tenore sicut premissum est Cuius delegacionis testes sunt hii Hadimar de Cunringin Wichardus de Seuelt Otto de Hasl[owe] Heinricus de Imzistor Wichardus de Zebingin Marquardus de Hintpah Heinricus et Hermannus frater eius de Suarza Otto de Stoz Otto et frater eius Gerhardus de Crumbah [T]ietmar de Liehtenstein Wuluingus de Chaphinberc Erchengerus de Landisere Herrandus de Wildonie Hertnidus de Orte Albertus de Wildonie Richerus de Lempsniz Hertnidus et Otakir frater eius de Stagne et alii multi Sane nos considerantes quod non parvum ecclesie nostre proveniret commodum si viri tam divitis et honesti filius in ipsius cederet possessionem tamdiu apud iam sepedictum Otakarvm castellanum in Graze omni quo potuimus modo laboravimus donec datis ei et filio suo Vlrico decimacionibus vinearum in parrochia Stivin quas in dominicalibus nostris tunc habebamus vel que adhuc plantabuntur in beneficio et insuper beneficio quinque marcarum pro quibus decimaciones nostras in Nuwintorf eis inpignoravimus donec eas beneficio quinque marcarum annuatim valente redimeremus Hoc obtinuimus ut ipse Otakir castellanus filiuum suum Vlricvm pretaxatum in ministerialem ecclesie nostre Salzburgensi delegari a delegatore suo legitimo Cunrado videlicet de Kindeberc bona fide et spontanee postularet Verum quoniam ipse Cvnradus de Kindeberc gravissima ipso tempore infirmitate detentus extra domum suam exire non poterat rogati iam sepe prememorati Otakari castellani de Graze filium ipsius Vlricvm iam sepe premissum ipse Cunradus in manus fratris sui nobilis viri Rvdolfi de Kindeberc cum debita hereditatis sue porcione delegavit delegandum loco sui pro patris peticione Facta est autem hec delegacio in castro Truwinstein sub his testibus Rudolfo de Kindeberc et Cunrado fratre suo Alberto de Wildonie Ottone de Widis Hertwico Telzhart Heinrico de Kindeberc Ottone de Truwinstein Hartmvdo de Glanecke Postea autem iam sepius prememoratus Otaker castellanus de Graze et filius suus Vlricvs una cum delegatore suo Rudolfo de Kindeberc ad nos in villam nostram Strazganc venientes omnia sicut prelibatum est impleverunt Rudolfvs enim delegator tactis sacrosanctis reliquiis quod legitimus esset Vlrici pueri iam dicti delegator ad peticionem Otakari patris eiusdem pueri ipse puerum Vlricvm cum debita hereditatis porcione super reliquias sancti Rvperti in manus nostras in ministerialem cum consensu aliorum ministerialium nostrorum delegavit Ut vero pretaxatus Otaker castellanus de Graze se cum bona fide nobiscum convenisse probaret hanc de premissis condicionem interposuit ut si filius suus Vlricus iam in ministerialem Salzburgensis ecclesie delegatus sine nostra vel successorum nostrorum canonice substitutorum concessione uxorem de aliena familia duxerit et beneficium quod ei ut premissum est concessimus et hereditas que eum ex parte patris sui eum in prediis contingit ad nostra et successorum nostrorum cedat dominicalia hereditas vero que ipsum Vlricvm in prediis contingebat in proprietate quidem nostra et ecclesie permanere debebit nec ab ea transire poterit in beneficio autem Otakari et reliquorum filiorum eius erit Item si predicto Vlrico forte ut prediximus sine herede mortuo hoc agi poterit ut aliquis filiorum Otakari eiusdem in proprietatem aliquo modo deveniat ecclesie ille in omni iuris plenitudine et in hereditate et in beneficio Vlrici permaneat His ita peractis ipse Otakir ex parte porcionem hereditatis que filium suum Vlricvm attingere debebat nobis designavit et denominavit et per manus Rvdolfi delegatoris sui assignavit castrum videlicet novum Glanecke dictum et in circuitu eiusdem castri predia que reddunt marcas Frisacenses duas et viginti Grazluppe et in vicinia eius quod reddit marcas VI et dimidiam Scremesniz reditus marcarum IIII Welize reditus marcarum VIII De quibus omnibus sicut prediximus sine dolo bona fide disposuit Testes autem huius delegationis et convencionis sunt hii Rudolfus de Kindeberc delegator Hartwicus de Hartecke Woluingus de Caphinberc Richerus de Marburc Otto de Graze Ortolfus de Lubin Ulricus Liehtbrenne Albertus de Wildonie Gebolfus de Suarzah Fridericus de Petowe Otto et Albertus de Libniz Richerus de Lempsniz Vlricus de Kalheim Wolframus de Herpholdisheim Reinpertus et Hainricus de Richinburc Postmodum vero in villam nostram Libniz venientes ut convencionem predictam ex omni parte roboraremus decimaciones in Nvwindorf quas ut premissum est Otakaro in pignorave ramus sicut conveneramus ab eo redemimus data ei in beneficio curte nostra decimali ad Sibotstorf cum omni nostri iuris decimacionum pertinencia tam frugum quam milii cum tota illa integritate qua eam Suithardus decimator noster habebat Ipse autem Otakarus quia curtis decimalis qua eum in beneficia vimus ad reditus novem marcarum computata est de propriis prediis suis reditus marcarum IIII nobis reddidit et delegavit duas et dimidiam apud ecclesiam sancte Marie Grazluppe et in vicinia eius dimidiam unam ad Glanecke Et huius actionis testes sunt hii Gundakarus Salzburgensis ecclesie prepositus Berchtoldus eiusdem ecclesie canonicus Reginbertus plebanus de Libniz Cunradus plebanus de sancto Floriano Fridericus de Petowe Otto de Libinze Otto de Lonsberc Heinricus de Gebeningin Heinricus et Lupoldus frater eius de Nohstein Wolframus de Herpholdisheim Cunradus de Wervin Gotefridus de Colnberc et Cunradus filius eius Rudolfus et Albertus de Libinze Starchant de Primersburc et alii quam plures Acta sunt autem hec anno ab incarnacione domini MC nonagesimo anno secundo expedicionis domni Friderici invictissimi imperatoris contra Sarracenos pontificatus nostri anno XXIII