Charter Document - 04330071
Charter Number: | 04330071 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Consent |
Date: | 1170 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Sigboto Salzburgensis ecclesie prepositus et universus eiusdem ecclesie chorus Notum facimus qualiter nos domno Meingoto castellano Salzburgensi fundum nostrum quod vulgo dicitur honestat iuxta sancti Iacobi capellam nostram situm concessimus non iure beneficii set determinate sicut sequentia docent Domno itaque Meingoto instanter rogante ut ibi mansionem nostra concessione habere posset tandem peticioni sue annuimus tali pacto quatenus ipse domum ibi edificaret ad usum suum quamdiu ipse viveret post mortem vero suam et domus et fundus libere et absolute ad potestatem nostram rediret ita quod nec uxor eius nec heres eius si forte heredem esset habiturus aliquid iuris in prefata mansione sibi vendicare posset In testimonium quoque nostre proprietatis statuimus ut ipse singulis annis in capite ieiunii unam saigam auri persolveret ad mattam Hoc etiam firmiter excepimus quod ipse nulli hominum eundem locum concederet sed tantum ad suum proprium usum conservaret et ipse hec omnia se servaturum fideliter promisit in manu prepositi in frequentia totius cleri ac populi Huius rei testes sunt Heinricus Vorel Marchwardus niger Ulricus de Atenat et frater eius Sigboto Volcholdus miles castellani Ulricus de Sitelinestorf Heinricus de Trutherstorf Heinricus de Porten Wernhardus Spisare Heinricus Prantel Eberwinus Meingotus et filius eius Gerhous Pertoldus et Pertoldus aurifices Rabanus et filius eius Piligrim Engilpret schiche Friderich Manegoldus de Chele Eberhardus de Chuchel Heinricus de Mukheim Trunt Odalscalcus Anno ab incarnatione domini mill[esimo] CLXX indictione III anno autem XVIIII domni Friderici serenissimi imperatoris anno autem II domni Adelberti archiepiscopi