Charter Document - 04330069

Charter Document - 04330069


Charter Number: 04330069
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1169
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Adelbertus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus Sigbotoni eiusdem ecclesie preposito omnibusque canonicis ibidem deo servientibus in perpetuum Cum omnia sacra loca venerari et adiuvare nostri sit officii precipue iusticia nos compellit ut maiorem nostram ecclesiam rebus et honoribus sublimare et eius iustis peticionibus libenter assensum impertiri debeamus Unde omnibus notum fieri volumus quod Hartnidvs ministerialis noster pro remedio anime sue presente fratre suo Marchwardo et consentiente coniuge sua domna Bertha tradidit domno suo beato Rodberto in usum canonicorum ibidem deo servientium in perpetuam proprietatem predium suum Vishae curtem videlicet iuxta ecclesiam cum vinea in loco qui dicitur Guts et cum molendino et pratis et omnibus suis appendiciis Alteram quoque vineam simul tradidit in Oriente quam emit a Burchardo iuxta villam Antricherstorf Tali vero pacto tradidit ut ipse et uxor sua domna Bertha quamdiu viverent usum tantum inde haberent per annualem censum Huius rei delegationem in manum conministerialis sui Ekkehardi de Tanne tradidit presente et teste predicto Marchwardo fratre suo Quam delegationem idem Ekkehardus fideliter statim implevit Testes sunt Sigboto de Surberch Ekkehardus de Tanne Piligrimus de Froscheim et filius eius Heinricus Chonradus et frater eius Hartwicus de Chalheim Dietmarus de Chotebach Aribo de Hurinbach Pertholdus iudex Ludwicus de Amphenwanch Wernherus de Halle Heinricus Albus et Karolus de Vishae Chono faber Wilhalmus Egino Nos quoque hanc traditionem potestativa manu rationabiliter factam dei et beati Petri et beati Rodberti et nostra auctoritate firmamus atque ut inconvulsum semper maneat presentem paginam nostro sigillo signari iussimus Dat Salzburch non iul anno ab incarnatione domini mill[esimo] CVIIII indict II anno pontificatus nostri I feliciter amen