Charter Document - 04330067
Charter Number: | 04330067 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1168 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Adelbertus dei gratia Iuuauensis archiepiscopus Chvnrado plebano de sancto Floriano in perpetuum Quia sole littere memorie presentium et futurorum suffragantur pru rerum noticia ne videlicet in posterum oblivione deleantur gesta nostra scribi et referri iubentur Ea propter omnibus Christi fidelibus notum esse volumus concambium quod inter nos et venerabilem fratrem nostrum Chonradum plebanum mediante consilio et annitente studio fidelium nostrorum iusta et legitima commutatione fieri decrevimus et factum nichilominus auctoritate nostra presenti scripto confirmavimus et ratum habendum sigilli nostri inpressione roboravimus in eorum presentia quorum nomina subter annotavimus Ipse namque sacerdos predium suum Vor iuxta Guttark situm quod eum extra fratres suos hereditario iure contingebat iusta traditione beato Rodberto et nobis delegavit et villam Suscintelrn cum suis terminis cultis et incultis quesitis et inquirendis pratis et pascuis recto tramite porrcetam ab una usque ad alteram publicam stratam et a rivulo quodam qui vadit contra villam Piscouistorf usque ad salices que respiciunt colliculum qui dicitur Warth isdem predictus sacerdos a nobis cum omni iure proprietatis recepit preter duos mansus quos iure beneficii possidet quamdiu vivet et illo decedente fratri suo germano Gothfrido videlicet provenire debent Huius rei testes sunt Fridericus de Lonsberg et frater suus Gothfridus et filius eiusdem Poppo Dietmarus de Aichaim Heinricus de Siestorf Marquardus dapifer et Marquardus iunior et frater suus Gerhohus Rodolfus marscalcus Willehelmus de Waginarberg Otto de Leonstaine et fratres sui Ortolfus et Heinricus Rodolfus de Holnek Otto de Chulm Rodolfus de Libiniz Gothfridus de Cholinberg et frater suus Adilhoch Rodolfus iunior de Tunsberg Rodolfus de Wietingen Rodolfus de Treflich Ekkihardus de Piber Wolfgrim de Losinze Perhtoldus et Ortolfus et Harthnidus de Losinze Heinricus et Chunradus fratres de Niwnkyriche Acta sunt hec anno MCLXVIII apud Libiniz pontificatus autem nostri anno I feliciter amen