Charter Document - 04330065
Charter Number: | 04330065 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Eberhardus Ivvav[ensis] archiepiscopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Quod a nobis quoquo pacto rectum geritur ut nescientibus fiat cognitum scientibus autem ne veniat per insolentiam in dubium scripto pariter et sigillo nostro muniendum ad posteros inconvulsum transmittere satagimus Ea propter non minori sollicitudine notum fieri volumus omnibus Christi fidelibus concambium quod fecimus cum Harthnido castellano nostro consilio domni Romani Gurcensis episcopi et ministerialium nostrorum inducti Dedimus itaque curtem Fishah sibi in proprietatem quam prius in beneficio possederat absque ecclesia recipientes ab eo in recompensatione quedam predia sua curtem videlicet in loco Walwis curtem etiam in villa Wangen predium quoque in loco Friehaim que beato Rodberto delegavit ea videlicet conditione ut eadem predia in beneficium haberet quoad usque viveret et sua coniunx filiaque ipsius Perhtha Huius rei testes sunt Marquardus dapifer frater ipsius Harthnidi Karolus pincerna Duringus de Werven Otto de Pongowe Siboto de Surberk et Meingotus frater suus Ekkehardus de Tanne et frater suus Rodbertus Diethmarus de Kothbach Liupoldus de Walde Pilgrim de Froschaim et frater suus Harthmannus Wilhalmus de Wagingarberg Heinricus de Siestorf Woluerammus de Harpholshaim Chonradus de Grabinstat Odalricus de Kalhaim Gerharth de Mornbivnt Wolchmar de Mulberg Rodolfus de Surhaim Liutoldus de Aichaim Chono de Poloch Liupoldus de Sulzperg Rodolfus de Tronstorf Marquardus de Gerhartstorf et frater suus Rodegerus Gerhohus quoque frater ipsius Gothscalch de Prunningen Ortolf de Tegirnwanch Heinrich de Zachinhaim Otto de Lungowe Actum anno ab incarnatione domini MCLXIII pontificatus domni Eberhardi Ivuauensis archiepiscopi anno XVII in castro Salzburch feliciter amen