Charter Document - 04330064
Charter Number: | 04330064 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1162 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Eberhardus dei gratia Iuuauensis archiepiscopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Universitati fidelium presentium et futurorum significandum duximus qualiter Adelbertus iudex de Frisaco post decessum filii sui Godberti prepositi consilio domni Romani Gurcensis episcopi et Romani eiusdem loci prepositi pro remedio anime sue et predicti filii sui predium quod habere visus est ad sanctum Stephanum iuxta Frisacum et V mansus super montem qui dicitur Zozen et duas vineas apud Osterwiz donavit beato Rodberto et nobis ad dominicale nostrum ea videlicet conditione ut fratribus beati Lamperti XV marcas solveremus similiter etiam fratribus sancti Pauli X marcas daremus et ipse usque ad finem vite sue usumfructum inde caperet Huius rei testes sunt Eberhardus de Trah Perhtoldus de Scalah Duringus et Samson frater eius de Strazburch Rantolth de Scratinberch Rodolfus castellanus Fridericus de Petouia Duringus de Weruen Ekkehardus de Tanne Willehelmus de Wegingeberg Pabo de Surhaim Sigimarus de Liebniz Sigifridus de Leonberg Chonradus de Rorbach Perhtoldus de Hohelsberg Marquardus dapifer Karolus pincerna Purchardus et frater suus Heinricus de Strazburch Pernhardus camerarius Adelbertus monetarius et Rozinus nepos eius Engilbertus iudex et filius eius Goteboldus Willehelmus heize Heinricus takstel Dietmarus de Graze Hermannus filius Odelberti Fritil de Wasinberg Grif de Tuchinberg Actum ab incarnatione domini anno MCLXII indiction X anno domni Friderici imperatoris XI pontificatus vero nostri XVI in loco qui dicitur Motniz feliciter amen