Charter Document - 04330062

Charter Document - 04330062


Charter Number: 04330062
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1160 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Eberhardvs dei gratia sancte Salzpurgensis ecclesie archiepiscopus universitati omnium fidelium tam futurorum quam presentium notum facio quod lis que fuit inter duos ministeriales nostros Hartwicum videlicet de Cuchil et privignum suum Manegoldum de predio quodam sito in loco Chelin tali modo coram nobis et secundum iusticiam et secundum consilium decisa est ut quia prefatus M[anegoldus] idem predium suum et sue matris esse comprobavit [u]sum eiusdem predii mater ipsius uxor videlicet supradicti Hartwici quamdiu vivit habeat post mortem vero matris sue dato talento H[artwicus] infra VI septimanas idem predium sibi habeat Quod si ipse Manegoldus prius vita excesserit mater dum vivit predium teneat sed post mortem eius monasterio sancti Rodberti in prebendam fratrum pro remedio animarum ipsorum et parentum suorum serviat Hoc attestantur Hugo prepositus Salzburgensis Fridericus Cellensis prepositus magister Adelbertus de Houe prepositus Werdensis Rodbertus Duringus de Weruen castellanus Haertnidus Salzburg[ensis] castellanus Marcquardus dapifer et Marcquardus iunior Gerhardus de Morenbiunte Heinricus de Rute Karolus pincerna Eberhardus de Cuculis Eppo Eberhardi frater de Pongou Dietmarus de Einode Ortolfus frater Epponis et Eberhardi de Pongou Actum in castro Weruen