Charter Document - 04330056
Charter Number: | 04330056 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1153 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Eberhardus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus Hvgoni preposito et canonicis eiusdem sedis in perpetuum Quo[niam] auctore deo super speculam domini stamus debitum officii nostri est locis et personis quibus super intendere constituti sumus die et nocte vigilanti cum providere et ad sustentationem eorum quos verbo pascimus rerum temporalium amminicula administrare Igitur debitum officii nostri intendentes dilectis filiis nostris canonicis maioris ecclesie quos summe honorare dignum iudicamus aliquod donum speciale nostre largitatis munere conferre decrevimus sperantes per eorum orationes nos posse consequi sydereas mansiones Notum ergo esse volumus omnibus ecclesie nostre fidelibus quod nos predictorum canonicorum peticionibus inclinati tradidimus eis plebe sanam ecclesiam Longowe quam Liuzo sacerdos regere visus est ut post mortem ipsius eandem ecclesiam [cum omnibus capellis et decimis ad eam legitime pertinentibus et] cum omni integritate qua iam dictus sacerdos eam tenuit ad suos usus per nostram pontificalem auctoritatem ordinent et quiete in perpetuum possideant salvo in omnibus iure archidiaconi Ut ergo eis hec nostra donatio in evum iuconvulsa permaneat presenti pagina inde conscripta et sigillo nostro impressa ipsis stabilimus et confirmamus et testibus roboramus ut nullus archiepiscopus vel quelibet alia potestas de his que eis pie contulimus quicquam minuere vel auferre presumat Si autem quod absit quisquam eos super his temere inquietaverit sciat se anathematis vinculo innodatum et in formidoloso iudicii die si non resipuerit gehenne ignibus deputatum Huius rei testes sunt Hartmannus Brixinensis episcopus Romanus Gurcensis episcopus Godefridus Ademuntensis abbas Wernherus Lauendensis abbas Gerlohvs abbas de Runa Engilrammus archidiaconus Hademarus archidiaconus Godebertus capellanus Heinricus dux Karinthie Otacher marchio Stirensis Engilbertus marchio Istrie Waltherus de Malentin Heinricus Bris Godefridus de Wietingen Fridericus de Betowe Fridericus de Lonsperg Sigimarus de Libeniz Rodolfus de Tunsperg Sifridus de Friesach Gerbot de Longowe Duringus de Weruen Wisint pincerna Hartnidus de Fiska et alii quam plurimi nostri et aliorum predictorum principum fideles Acta sunt hec Fricsaco anno ab incarnatione domini millesimo CLIII regnante domno Friderico Romanorum rege anno regni eius II pontificatus vero nostri anno VII feliciter amen