Charter Document - 04330055

Charter Document - 04330055


Charter Number: 04330055
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1152 - 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Presentium et futurorum huius ecclesie filiorum memorie non excidat quendam Liutoldum ecclesie sancti Rodberti proprium filiam cuiusdam liberi parscalci Wilheri villici de Tundorf Bertham nomine petisse sibi in uxorem dari quem quia pater puelle noverat esse proprium generum eum habere noluit videlicet ne puella que de iure pars calcorum erat coniuncta proprio ius quod a multis attavis sibi accesserat tali coniugio perderet Tandem illo instante consensu Hvgonis Salzburgensis prepositi presentibus fratribus eiusdem ecclesie Wolframmo parrochiano Megingoto camerario Sigbotone cellerario sacramentum coniugii quod petebat tali tenore ex concessu prepositi et consensu fratrum optinuit ut soboles que ex eorum semine nasceretur iure matris et avi uteretur Nuptie itaque iste taliter copulate in publico placito apud Chimeko ab eodem preposito habito omnibus sunt propalate et ne in posterum horum posteritas in aliud ius redigeretur datis et subscriptis testibus firmate sunt Testes Engilbertus de Chimko et filius patrui eius Dietmarus Engilbertus de Richenhusen Dietmarus de Vohendorf Altherus de Hunrisdorf Wickoz de Hohensteten Gisilherus de Swinnelwanch et frater eius Altmannus Gerhoch de Hammenhusen et frater eius Gotscalch de Pernhobet Altherus de Ernstet Fridericus de Wolfkersdorf et multi alii