Charter Document - 04330053

Charter Document - 04330053


Charter Number: 04330053
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1152
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Eberhardus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus Notum esse cupimus cunctis Christi fidelibus quod quedam nobilis femina Iuta nomine vidua videlicet Liutoldi de sancto Dionisio filiusque eius Liutoldus potestativa manu tradiderunt sancto Petro et sancto Rodberto in ecclesia Salzeburgensi duo castra Wides et Waltsteine cum universis suis pertinentiis ecclesiam quoque sancti Dionisii cum suis pertinentiis insuper quascumque possessiones et familias in Romanorum regno habere videbautur excepta militari familia et prediis Chircheim et Mitterndorf uno manso reliqua omnia cum milite Ratkiso ut diximus de iure suo prefate donaverunt ecclesie hoc interposito tenore ut si predictus Liutoldus de legitima ingenua filios susceperit ad ipsos pertineat hereditas sin autem nullos genuerit vel geniti eo superstite obierint post mortem eius et uxoris ingenue ad ius beati Rodberti redeant universa Facta est autem hec donatio presentibus Romano Gurcensi episcopo Gotfrido abbate Admontense Heinrico preposito Bertherscad[ensi] Engilrammo archidiacono Rodberto capellano Erchenhardo sacerdote de Witensuelt Odalrico sacerdote de sancto Floriano Subscripti vero testes per aurem sunt tracti Heinricus Pris Herbordus Skirolvingin Odalricus de Graeze Karolus de Mandelkirechen hi nobiles ministeriales etiam sancti Rodberti Hartnidns de Vischa et frater eius Marchwardus Wisint de Bongowe Rodegerus Tageno de Bongow Adelbero de Longowe Otto Eberhardus et filii eius Sigemarus [et] Rodolfus de Libniz Walraba et filius eius Piligrimus Swithardus de Colme Hartwicus Wolf et frater eius Amelricus Meginhardus puer de Siestorf Helmwic de Losenze Sigefridus de Friesaco Chono de Engilhalmingen Rodegerus de Wilkirchen et filius eius Wernhardus Hartnidus puer Gurcenses quoque Burchardus de Strazburc et frater eius Heinricus Waltherus de Michelndorf Amelricus de Longove Ernst de Nidekke Liutolt de Gradewanc Rodolfus Iudas Swithardus de Lauende et frater eius Gotefridus Actum Libniz anno ab incarnatione domini MCLII indict[ione] XVIIII kal febr[uari] presulatus vero domni Eberhardi Salzburgensis archiepiscopi anno V