Charter Document - 04330052
Charter Number: | 04330052 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Eberardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus Salubri ducimur consilio dum ex his que nostri iuris esse videntur sic fratrum aut ecclesiarum utilitatibus providemus ut ex eo quod temporaliter impendimus eterne retributionis fructum recipiamus Unde nos propter honorem dei sanctique Iacobi apostoli ad capellam quam Liutwinus castellanus et conamus noster fundaverat rogatu eiusdem Liutwini et aliorum fidelium nostrorum per manum Duringi castellani nostri de Weruen dedimus Liukardam cum filiis et omni posteritate ipsius pro nostra nostrorumque predecessorum salute adhibitis testibus quorum hec nomina sunt Hugo prepositus maioris ecclesie Rodebertus capellanus noster Eppo plebanus de Lofen prenominatus Liutwinus Wolframmus de Offenwanc Liupoldus et patruelis eius Wernhardus de Walde Meinhardus Prustpein Perktoldus Linpom Ernest et alii quam plures