Charter Document - 04330049

Charter Document - 04330049


Charter Number: 04330049
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1147 - 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus ecclesie filiis qualiter convencio facta est inter prepositum Heinricvm Salzburgensem et canonicos atque inter Bertham filiosque illius et filias Mortuo siquidem Babone de Curia qui proprius fuit canonicorum idem prepositus et fratres litem moverunt contra eandem Bertham et filios eius eo quod occupassent predia illius contra iusticiam cum sine heredibus beatum Rvdbertum respicientibus mortuus traducere nullatenus potuerint predium suum in potestatem monasterii quod Althae appellatur Que lis ita soluta est de duabus dumtaxat quatuor partibus in fonte Hallensi ut easdem quatuor partes quas prius contendebant se habere debere avi sui donatione pro duobus talentis annuatim dandis deinceps haberent in beneficio pro sex eaque singulis annis darent in vigilia nativitatis domini Ratio vero concessi beneficii talis fuit ut quamdiu Bertha seu filiorum illius aut filiarum aliquis superstes fuerit unus semper alio decedente beneficium habeat et censum sex talentorum solvat Quibus omnibus defunctis filii illorum dividant beneficium et pars quam quisque illorum moriens reliquerit in usus canonicorum cedat Omnia hec fa[cta sunt] et confirmata coram archiepiscopo venerabili Eberhardo presentibus nuntiis comitis Gebehardi de Burchusin et coopera[nte Pil]grimo videlicet de Wolmutsa et Heinrico soldinir aliis quoque quam pluribus Cunone de Megilingin Heinrico de Hegilin Liv[tw]ino castellano Livtwino de Emphingin Ekehardo de Monticulo Wolcholdo et iterum Wolcholdo Degnone de Froscheim Wolframo de Offinwanc de Hallensibus quoque affuerunt Eziman senex et filius eius Babo Rvdigervs filius Conradi Vdalricus filius Vdalrici Rvdmunt gener Conradi Heinricvs Breme et multi alii Condicio ista rata esse debet si promissam pecuniam illi persolverint id est archiepiscopo decem talenta canonicis triginta