Charter Document - 04330048

Charter Document - 04330048


Charter Number: 04330048
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Conradus sancte Salzburgensis ecclesie dei gratia archiepiscopus Sicut ad fidelium devotionem pertinere videtur dominum deum nostrum temporalium bonorum concessionibus honorare ecclesias ditare deo servientium inopiam sublevare sic ad episcopalem sollicitudinem et providentiam spectare credimus ea que deo mancipata fuerint quem statum ordinabilius teneant quorum usibus religiosius proficiant salubri dispensatione decernere Quapropter universitati fidelium notum esse cupimus qualiter nos post mutationem quam fecimus in ecclesia beati Rudberti ubi deo cooperante communis vite ordinem instituimus religiosa petione canonicorum eiusdem ecclesie vectigale tributum quod antiquissimo usu eis Halle solvebatur in usus pauperum tradidimus ad ospitalem domum quam ipsi suis sumptibus construere decreverunt ubi et decime omnium que ad stipendium ipsorum pertinent pauperibus distribuuntur Quamvis enim ea que iuste et legaliter possessa a fidelibus ecclesiis tradita fuerint iudicanda et abicienda non sint nos tamen predictorum canonicorum simplicem et bonam intentionem et laudabile consilium approbavimus quibus visum est honestius et saluti vicinius esse ut ea que cotidianis angariis colliguntur non in proprios sed in usus pauperum cedant quatenus et pietas eorum qui eadem bona tradiderunt fructu non fraudetur et tamen conscientia utentium talibus exactionibus nequaquam oneretur Domum itaque hospitalem iuxta capellam beati Iohannis evangeliste fieri approbamus et ad eam vectigale tributum tam quod Halle quam quod sub Thuro monte Lungoube colligitur persolvi consensu et peticione cunctorum canonicorum firmamus Et ne cuiusquam presumptione super hac re aliud quicquam in futurum statuatur presenti pagina inhibemus set quod nunc deliberatum ac definitum est auctoritate dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti confirmamus eadem quoque auctoritate roboramus traditionem decimarum salis quas a populo Hallensi magno labore optinuimus duabus partibus predictis canonicis concessis tercia vero plebano eiusdem populi Acta sunt hec Werue ab incarnatione domini anno MCXLIII Huic autem traditioni interfuerunt testes subscripti Romanus Gurcensis episcopus et Heinricus eiusdem ecclesie prepositus et Gebeno Salzburgensis prepositus cum eiusdem ecclesie canonicis quatuor Heinrico videlicet cellerario et Wolframmo parrochiano Heinrico Lamberto preterea interfuerunt ministeriales episcopi Adelbero dapifer et Wisento pincerna et Meingothus et quam plures alii auctorabiles viri