Charter Document - 04330047

Charter Document - 04330047


Charter Number: 04330047
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Cunradus sancte Salzburgensis ecclesie gratia dei archiepiscopus tam presentibus quam futuris in perpetuum Notum esse cupimus universitati fidelium qualiter comes Bernhardus ob interventum beate dei genitricis Marie ac pro remedio peccatorum suorum locum quendam proprietatis sue nomine Vitringin in honore eiusdem beate dei genitricis ordinatum beato Petro principi apostolorum sanctoque Rudberto in proprietatem tradidit atque in perpetuam protectionem archiepiscoporum eiusdem sedis ea videlicet ratione ut ordo monasticus illius dumtaxat institutionis que vulgariter griseorum monachorum appellatur nunquam in eodem loco deficiat adnitente et operam dante eorundem archiepiscoporum pervigili sollicitudine ita tamen ut nulli unquam persone episcoporum advocatorum vel cuiuslibet hominis liceat ab eisdem servicium seu iusticiam aliquam requirere aut exactione qualibet monachos eosdem gravare quatenus remoto omni secularis negocii impedimento soli deo vacandi liberam habeant facultatem Nos itaque amore et devotione qua famulos dei diligere et venerari propositum habemus precipue tales qui sic mundo renunciaverunt ut nichil cum eo commune habeant cottidiano tantum labore victum et vestitum querentes atque his secundum apostolum contenti esse volentes prefati comitis piam devotionem collaudantes tam locum quam fratres ibidem collocatos in protectionem beati Petri sanctique Rudberti suscipimus omnem eis decimam concedentes quam de labore proprio consequi possunt in perpetuum ita ut nec episcopi nec parrochiani nomine quicquam utilitatis ab eis vel de decimis vel loco decimarum requiratur Advocati sane nomen vel officium nulla unquam secularis persona in eodem loco sibi vendicet ne occasione licite placitationis deo servientes sustineant offendiculum illicite perturbationis Possessiones autem quas vel modo possident vel possessuri sunt deo largiente auctoritate patris et filii et spiritus sancti eis confirmamus ut rerum omnium iusta et legalis possessio firma et inconvulsa permaneat eis Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCXLIII presente venerabili Gurcensi episcopo Romano Engilberto marchione Ottone comite multisque aliis tam ex nobilibus quam ex ministerialibus