Charter Document - 04330043
Charter Number: | 04330043 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Chonradus dei gratia Salzeburgensis ecclesie archiepiscopus Gebenoni preposito et canonicis eiusdem sedis in perpetuum + Ex quo dignatione dei pontificalis dignitatis apicem adepti sumus illam viam que ducit ad eternam dignitatem per orationes fidelium nobis preparare cupientes ecclesias et loca deo sacrata pro posse nostro ditare et ecclesiasticas personas honorare digne decrevimus Notum ergo esse volumus omnibus ecclesie nostre filiis presentibus et futuris quod dilectis filiis nostris canonicis maioris ecclesie quos amplioris dilectionis prerogativa fovere in domino debemus plebesanam ecclesiam in civitate nostra cum omnibus capellis et aliis utilitatibus ad eam legitime pertinentibus pontificali auctoritate ex integro tradidimus quatenus unum de suo collegio eidem cum preficientes ius plebesanum cum omni utilitate parrochie possideant in perpetuum Annectimus etiam huic cartule de ecclesia Morzig que eidem ecclesie plebesane adtinet que cum a venerabili Gurcensi episcopo Romano ex nostro mandato consecranda esset et domna Wiradis abbatissa sancte Erindrudis in cuius proprietate eadem ecclesia sita est die consecrationis servicium solito iure episcopo dare gravaretur venerabilis sacerdos Wolframmus quem tunc canonici parrochianum constituerant debitum ius episcopo solvere se promisit si prenominata abbatissa decimas quas de eadem ecclesia habebat sepe dictis canonicis ex integro resignaret Quod prenominata abbatissa consilio et consensu suorum habito asstantibus plurimis tali pacto fieri approbavit ut canonici servicium episcopo solverent et totam decimam cum dimidio manso dotali in suos usus redigerent et de tecto ecclesie resarciendo in reliquum providerent sicque tali[s] conventio coram nobis facta et a nobis adprobata per nostram auctoritatem stabiliter est roborata Dignum etiam duximus eosdem filios nostros canonicos officio archidiaconatus honorare quod primo Hermanno preposito ipsorum concessimus et postea Gebenoni successori eius tenendum stabilimus ut ipso decedente omnes qui sibi de cetero canonice succedunt eundem archidiaconatum de manu archiepiscopi postulent et sine exactione suscipiant et quiete absque alicuius sacerdotis vel plebis emancipatione integraliter teneant Decernimus etiam eisdem canonicis sua iura in omnibus illibata conservari audire et iudicare vice nostra causas ex provincia ad ipsos per appellationem deductas ordinare et canonica statuta promulgare de omnibus salva auctoritate archiepiscopi Sint apud eos sicut iure matricis ecclesie sepulture omnium ministerialium ecclesie nostre et eorum qui vel ad dominicalia nostra vel qui ad eorum canonicam spectant ceterorumque de omni parte episcopii quorum vota hoc postulaverint nec habeat potestatem qui ad nos vel ad ipsos aliquo iure spectare videtur ipsis inconsultis alias sibi sepulturam eligere nec liceat alicui prelato vel sacerdoti plebano contra hec iura ecclesie nostraque statuta quicquam sine predictorum canonicorum consensu et permissione sive in sepulturis mortuorum sive in aliqua causa agere Indignum est enim ut qui in capite nostre ecclesie deo auctore ordinati sunt auctoritate et prerogativa dignitatis et potestatis careant Hec itaque omnia prefatis canonicis conferentes per presentem paginam ipsis in perpetuum stabilimus et sigilli nostri impressione munimus et testium astipulatione roboramus ut si quis eos super hac nostra donatione inquietare vel angariare presumpserit semel et iterum terciove conmonitus si non resipuerit sciat se anathematis vinculo innodatum et auctoritate dei patris omnipotentis et filii et spiritus sancti a communione corporis et sanguinis Christi segregatum ut in ultimo examinis die in igne diabolo et angelis eius preparato sine fine cruciandus dampnetur Testes autem huius rei per aurem tracti fuerunt Romanus Gurcensis episcopus Baldericus abbas sancti Petri Chono Chiemensis prepositus Hugo Garzensis prepositus Engilrammus archidiaconus Godebertus capellanus Heinricus de Hegiln Meingotus de Sureberg Okoz de Grabenstat Liutolt de Haberlant Albero dapifer Wisint pincerna Tagno de Chalheim et frater eius Wicpoto Liutwinus de Emphingen Liutwinus castellanus Rodolfus de Wegingerberge Tagno de Froscheim Pertoldus Limbom Ernst cellerarius Sigifridus comes de Liubenowe Liutoldus comes de Pleigen Fridericus de Hunsperge et aliis quam pluribus ecclesie nostre fidelibus Acta sunt hec Salzeburg anno ab incarnatione domini millesimo CXXXVIIII regnante domno Chonrado Romanorum rege anno regni eius I nostri autem pontificatus anno XXXIIII feliciter amen