Charter Document - 04330041
Charter Number: | 04330041 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Revocation |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Notum sit omnibus tam presentis quam futuri temporis fidelibus quod beate memorie Hermannus Salzburgensium canonicorum prepositus vineam Teillant sitam a duobus Cremensis oppidi civibus videlicet Heinrico itemque sororis eius filio Hainrico pacto civilis iuris comparavit et usui fratrum suorum applicavit Procedente vero tempore serenissimus orientalis plage marchio Livpoldus cum ecclesiam confessoris Christi beati Rvdberti visitaret fratrumque se orationibus suscepta fraternitate commendaret assentiente venerabili coniuge sua Agnete liberisque faventibus pro suo predicteque religiose coniugis liberorumque et omnium maiorum suorum remedio quicquid in ea iuris ex annuo reditu habuit in usus fratrum ibidem deo servientium perpetua stabilitate transfudit et tam delegationem quam emptionem rata testium infra scriptorum astipulatione corroboravit comes Gebehardus de Burchusin Adelpreht de Berga Reinger de Ride Henric de Gundrammisdorf Adelb[ero] et frater eius Heinric de Cebingin Henric de Sekirgen Ekkebart de Montigile Ovlrich de Gumprehtingen Babo de Amaranga Alram de Perga Henric de Purcstalla Cunrad de Emcinsbach Hartwich de Rodenihb