Charter Document - 04330040

Charter Document - 04330040


Charter Number: 04330040
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Chuonradus dei gracia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentis quam futuri + temporis hominibus qualiter lis et contentio que fuit inter nos et venerabilem fratrem nostrum Pilegrinum Aquileigensis ecclesie patriarcham et Hezelinum Ozziacensis ecclesie abbio Nos enim tum etiam pro fraterna dilectione monastice religionis inter prefatos monachos eorumque in posterum succesores perpetua quite favente deo stabiliende omnes decimas quas idem monachi actenus collegerunt et coniectum quod nobis usualiter dederunt additis sex mansuum decimis iuxta septentrionale latus laci Ozziacensis salva nimirum plebanorum iusticia quarta videlicet portione his tantum in locis in quibus divinum ab eis accipiunt officum firma traditione in ius et potestatem prefati Ozziacensis monasterii transtulimus et in usus monachorum inibi deo servientium perpetua donatione confirmavimus lege videlicet ac iure legitimi concambii Nam cum pridem qualitercumque Ozziacenses monachi favente sibi domino Aquileigensi patriarcha conati ac soliti fuissent astruere quedam predia in concambium predictarum decimarum ecclesie Salzburgensi traditam fuisse ad plenam concambii legem confirmandam tam patriarcha Pilgerinus quam eiusdem loci abbas Hezelinus per manum advocati Perenhardi dederunt ecclesie Salzburgensi cui auctore deo presidemus allodium quod dicitur Precop firma delegatione cum omni utilitate quesita et inquirenda cultis et incultis exitibus et reditibus aquis aquarumque decursibus ceterisque ad usus humanos pertinentibus Actum anno ab in incarnatione domini MCXXXVI indict XIIII apud Uillac in ecclesia sancti Iacobi apostoli presentibus et consulentibus venerabilis fratribus nostris Stephano sancte Romane ecclesie diacono cardinali Romano Gurgensis ecclesie episcopo Lothario Vincentine ecclesie episcopo Giselberto Ueltrensi episcopo Brunonie abbati sancti Pauli Odalrico sancti Lamberti abbate Ottone Milstatensi abbate Arsiesio Rosacenci abbate Ansfrido Belegensi abbate Pabone Gurgensi preposito Gerhoho Richerspergensi preposito Dietrico decano et aliis multis tam nostre quam Aquileigensis ecclesie fratribus Huius rei testes sunt Odalricus dux Odalricus de Atthenes Meginhalmus de Chreine Wergant de Wttenswalt Offo de Chats Reimprecht de Truhsne et gener eius Hartwic de Alber Reinhart de Meles Johannes de Fontana bona Ottakker de Titiano Wolftrigel de Coza Hartroht et frater eius Ekkebreht Durinch de Dietramingin Wisent de Pinzgowe Ut autem hoc a nobis et per nos factum esse credatur et in posterum firmum et ratum teneatur hanc cartam scribi et sigilli nostri inpressione iussimus confirmari Data Ad Montes IIII k[alendas] marcii