Charter Document - 04330037

Charter Document - 04330037


Charter Number: 04330037
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Notum sit omnibus ecclesie filiis qualiter sancte Salzburgensis ecclesie venerabilis archiepiscopus Chvnradus optinuit a comite Gebehardo de Burchusen apud eandem urbem Burchusen liberum transitum per Salsam omnibus servis ecclesie sue videlicet tam suis quam clericorum suorum monachorum ac monialium concesso eodem comiti fratris sui defuncti beneficio Statutum est igitur ut a nemine predictorum apud prefatam urbem navibus transeuntium aliquid exigatur sive propria sive dominorum suorum bona ferentium Aliorum autem si quid cum rebus suis ferre voluerint de ipsis quas non suas ferunt dabunt constitutum ius predicto comiti Et ut firma perpetuo maneat et inconvulsa ista constitutio collaudavit idem comes ut si aliquid unquam contra hoc fecerit et aliquem supradictorum apud sepe memoratam urbem attrahi fecerit vel factum non correxerit trium hominum suorum beneficia ecclesiastica perpetuo optineat in usus archiepiscopi vendicata qui sunt Gerunc de Salemanneslite Gumpolt de Murberch Babo de Amarangen Horum autem testes sunt Hiltepoldus episcopus Gurcensis Romanus capellanus Heinricus capellanus comes Bernhardus Reginbret de Cemegoisdorf Meginhardus de Eringen Adelbero de Bietrammingen Engilscalc de Frisach Rudolf de Tunesberch Wisint de Bongoe et alii quam plures