Charter Document - 04330036

Charter Document - 04330036


Charter Number: 04330036
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1130
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Notum sit omnibus tam presentis quam futuri evi consignatis et consignandis quod ego Chonradus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus eiusdem ecclesie canonicis communis vite professoribus pro meo meorumque successorum remedio ad sublevandam temporalis necessitatis molestiam silvam prope Lamere fluvium consistentem cum omni utilitate ad ipsam pertinente absque piscationibus et venationibus tradidi Predicte autem silve terminus sursum a superioris Strumbergesekke ex una parte Lamere et ex altera parte eiusdem fluminis Lymbach incipit et deorsum ex utraque parte Hartberc finit Porro termini latitudinem continentes ex utraque parte Lamere usque ad iuga montium sunt distenti Preterea et patella salis in superioribus horum terminorum cum agris et silvis ad ipsius culturam sufficientibus in eorundem usus delegavi Insuper salem quem pro decimarum redditione a Hallensi populo acquisivi excepta quarta porcione sacerdoti in eodem loco constituto delegata tradidi et publica testium astipulatione stabilivi Huius autem delegationis seu traditionis a nobis facte testes sunt Reinbertus de Sekirechen Heinricus de Bucches Livtwin Adelbero de Dietrammingen Reinbertus de Trussen Godfridus de Wietingin Ekkhart de Montigil Hartnit Rodolfus de Dunesberc Wisent Waltchon Maezil Gerloch de Rahstat Facta est autem hec traditio anno dominice incarnationis millesimo centesimo XXX indictione octava presidente apostolice sedi Innocentio II Lothario tercio Romanorum regimen administrante Data Salzburc quanta decima kalendas iunii a uerabili eiusdem sedis metropolitano antistite Chonrado