Charter Document - 04330033

Charter Document - 04330033


Charter Number: 04330033
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1130 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Hec sunt que venerabilis Chonradus Salzburgensis archyepiscopus sollemni traditione coram certis testibus Admuntensi monasterio contulit Inprimis predium illud ad Radelach quod ei Werigandvs comes tradiderat pro scelere quod in venerabilem Tiemonem archyepiscopum commiserat simulque ea que de beneficio suo in eodem loco sito remiserat duas etiam sartagines salis apud Halle in vicinia monasterii pro quibus ipse recepit IIII mansos quorum pars quedam ap[ud] Radestat quedam ap[ud] Pongo sita est Item ibidem aliam sartaginem carpentarium etiam nomine Reginhardum X mansus quos ei II Heinricus dux Karinthie moriturus tradiderat qui siti sunt in monte vocabulo Piswich sex etiam mansus quos ei Engilbertus dux tradiderat e quibus III siti sunt ap[ud] Glodenze ap[ud] Melach I supra Zozzen II ap[ud] Wenge ultra Taurum montem mansum I predium illud ad Iaringen quod ei Rodolf de Witinswalt tradiderat et mediam partem decimarum ad Vradalsdor Ratispone locum curtis item ibidem locum curtis ad Friesach locum curtis siluam etiam quam habuerat ex septentrionali parte Anesi fluminis nec non beneficium ad eandem pertinens I scilicet mansum et dimidium custodem quoque silve nomine Gunthervm pro cuius commutatione XX modios salis annuatim sibi decrevit persolvi ad Purcstal III mansus pro quibus ipse III alios recepit ad Mosiburch beneficium Hartwici dispensatoris situm ad Hirshalm II videlicet mansus cum mancipiis que ille in beneficium habuerat mansum unum ad Chuchil decimas ad sanctum Lambertum Decrevit etiam ut pars decimarum que parrochianis debetur non ex monasterii sed ex ipsius parte illis solvatur sicut et ante dispositum fuerat Decrevit nichilominus ut omnes femine que de potestate eius tunc nuptum tradite essent vel postmodum traderentur servis monasterii vel etiam viri quilibet in potestate vel in possessione cenobii habitantes iuri eiusdem cenobii cum liberis suis perpetim manciparentur et e diverso mancipia monasterii in eius ius cum liberis suis simili conditione transirent Tradidit etiam locum curtis ad Arnisdorf et servum nomine Adalbertum cum liberis suis quos ab Adalgozo de Treuene liberaverat locum curtis a Salzpurch cum VI agris sibi contiguis salinam quam ei dederat Wernherus de Memminchouen partem ipsius episcopi de decimis dantur de predio Regilonis ad Haginperc nepotisque eius Rodigeri et de mansu Reginhardi de Puhilarin decimas ex toto ad Olispurch mansum unum decimas ad Ladazlawisdorf et dimidium mansum ad Sulza mansum unum ad Lauent beneficium videlicet Amizonis