Charter Document - 04330030

Charter Document - 04330030


Charter Number: 04330030
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1062
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus divina favente clementia rex Omnibus sancte dei ecclesie nostrisque fidelibus notum esse volumus qualiter Gebehardus archiepiscopus nostram clementiam humiliter adiit rogans quatinus pro remedio anime patris nostri Heinrici imperatoris nostramque salutem omnia ecclesie sue bona in nostrum mundiburdium reciperemus ac more antecessorum nostrorum regum seu imperatorum precepto nostro confirmaremus Nos vero petitionem eius iustam cognoscentes fidelium nostrorum consilio benignum assensum super hac re prebuimus atque eadem bona que vel ipse aut antecessores sui proprie infra suam parrochiam hactenus possiderunt aut quarum investituram habuerunt cum omnibus suis pertinentiis hoc est utriusque sexus familiis areis edificiis terris cultis et incultis agris pratis pascuis campis silvis venationibus forestis piscationibus aquis aquarumve decursibus monetis theloneis ecclesiis decimationibus molis molendinis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis seu cum omni utilitate que ullo modo inde provenire potest in nostram tutionem recepimus ac per huius nostri paginam precepti ecclesie sue asscripsimus annuimus atque corroboravimus Nominatim autem illa eiusdem ecclesie sue bona que in ceteris parrochiis sunt queque maxime nostre defensionis indigent scilicet qua in Bozan vel in orientali marchia aut in civitate Radisbona infra aut extra posita sunt cum areis edificiis servis et ancillis cum portu qui Wincirin dictus est cum vineis iuxta eundem portum in monte positis et cum omnibus que antecessores sui Thietmarvs et Baldvvinus sub Gebehardo episcopo et sub ducibus Henricho Cuonone Radisbone habuerunt et quorum dehinc investituram succedente G[ebehardo] archiepiscopo eadem Salzburgensis ecclcsia tenuit firmiter in nostrum mundiburdium assumsimus atque eidem ecclesie eiusque rectori G[ebehardo] omnibusque suis successoribus in proprium dedimus concessimus atque in perpetuum confirmavimus ea videlicet ratione ut nulla persona eadem supradicte ecclcsie bona invadere diripere aut ullo modo inquietare presumat Et ut hec nostra regalis traditio et confirmatio stabilis et inconvulsa omni permaneat evo hanc paginam inde conscribi manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici qnarti regis Fridericus cancellarius vice Sigifridi archicancellari recognovi S Data X kal sept anno dominice incarnationis MLXII indict XV anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII regni vero VI actum Nuisse in dei nomine feliciter amen