Charter Document - 04330026
Charter Number: | 04330026 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1055 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus Cum in hoc presentis vite stadio discurrentes premium immarcescibile adipisci cupimus et ecclesiarum atque orphanorum viduarum necnon omnium egenorum inopiam elemosinarum largitate ditare festinamus quia inde eternam mercedem accipere speramus et pro meritorum qualitate unicuique prout possumus digna retribuentes atque in semita iusticie ita gressus nostros confirmantes videlicet bonis et nobis fideliter servientibus premia cumulando malis autem et Christi nostrique infidelibus penas minitando Idcirco noverint omnes Christi nostrique fideles tam futuri quam presentes qualiter nos pro remedio anime nostre et incolomitate ac peticione consortis regni thorique nostri Agnetis imperatricis necnon pro saluto et intercessione filii [nostri Hein]rici quarti regis atque ob interventum Salzpurgensis episcopi nomine Baldevvini deo nobisque fidi quoddam predium Potonis rei maiestatis et in palatino placito dampnati atque proscripti quod nostre potestati lege adiudicatum est in loco Isingrimesheim dicto iuxta Marchluppam fluvium situm in pago Mathgeuue et hobas atque duas curtiles causas ad ipsum predium pertinentes ad titulum sancti Petri et sancti Rotperti quorum honore Salzburgense monasterium constructum est ad eundem locum in proprium tradidimus cum omnibus suis appendiciis hoc est utriusque sex usus mancipiis areis edificiis agris pratis pascuis terris cultis et incultis aquis aquarumque decursibus molis molendinis piscationibus silvis venationibus exitibus et reditibus viis et inviis quesitis et inquirendis cum omni utilitate que ullo modo inde poterit provenire Et ut hec nostre imperialis traditionis auctoritas stabilis et inconvulsa omni evo permaneat hanc cartam inde conscriptam manu propria ut infra videtur corroborantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri Signum domni Heinrici tercii regis Romanorum imperatoris augusti Uuinitherius cancellarius vice Liutpoldi archicancellarii recognovi Data XI kalendas april anno dominice incarnationis MLV indict VIII anno autem domni Heinrici [tercii] regis imperatoris secundi ordinationis eius XXVII regni vero XVI imperii VIIII actum Brixine in dei nomine feliciter amen