Charter Document - 04330023
Charter Number: | 04330023 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1027 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Chonradus dei gratia Romanorum imperator augustus Notum esse cupimus omnibus Christi nostrique fidelibus presentibus et futuris qualiter nos per interventum dilectissime nostre coniugis Gisle necnon dilecti nostri Aribonis Mogontini protopresulis Thietmaro Salzburgensis ecclesie venerabili archiepiscopo cunctisque suis successoribus forestum quod est situm ab ecclesia sancti Martini que est in monte ubi sanctimoniales sunt contra Nocsten ex utraque parte fluminis Iuaris nominati usque in Quartinespah rivulum cum venationibus et piscationibus donavimus et nostra imperiali potentia confirmavimus ea ratione ut nullus dux marchio comes seu aliqua nostri regni persona predictum Thietmarum seu suos successores in prescripto foresto disvestire aut ullo modo molestare presumat Et ut hec nostre traditionis et confirmationis auctoritas inconvulsa omni permaneat evo hanc paginam inde conpositam manu propria roborantes nostro iussimus insigniri sigillo Signum domni Chonradi invictissimi imperatoris augusti Odalricus cancellarius vice Aribonis archicappellani recognovit Data VII kal aug indictione VIIII anno dominice incarnationis MXXVII anno autem domni Chuonradi secundi regnantis III imperii vero I actum in Vlma