Charter Document - 04330020

Charter Document - 04330020


Charter Number: 04330020
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Exchange
Date: 1014
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Henricus divina favente clementia Romanorum imperator augustus Sciant omnes fideles nostri presentes pariter atque futuri qualiter nos cum venerabili archiepiscopo Salzburgensi Hardauuigo nomine concambium quoddam fecimus Nam Ungaricus quidam Martinus nomine ancilla ipsius in coniugium accepta ex ea filios procreavit quorum nomina hec sunt Reginpreht Vuerenpurch Vviginan Hereman Nazo quos postea ab innata servitute pro elemosina nostra redimentes eidem archiepiscopo quedam nostri iuris mancipia pro retributione in proprium concessimus quorum nomina subtus scripta videntur Palci et uxor eius Heza Enzi et uxor eius Sicca Echa et VI filii illarum III mulierum Et ut hec nostre commutationis auctoritas per successiones temporum stabilis et inconvulsa permaneat hanc imperialis precepti paginam inde conscribi et manu propria confirmantes sigilli nostri impressione iussimus insigniri