Charter Document - 04330018
Charter Number: | 04330018 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0985 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Otto divina favente clementia rex Omnibus fidelibus nostris presentibus atque futuris notum esse volumus quomodo nos ob interventum Heinrici Karigentinorum ducis cuidam fideli nostro Rachuuin nominato de nostra proprietate dedimus quindecim mansos regales in villa Razuuai dicta sitos si ibi inveniantur si autem ibi inveniri non possint in proximis villis ubi suppleri valeant tollendos et in pago Zitilinesfeld vocato ac comitatu prefati Rachuuini comitis iacentes atque eosdem quindecim mansos regales cum omnibus utensilibus ad eos rite pertinentibus in areis edificiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis silvis venationibus aquis aquarumve decursibus piscationibus molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis cuctisque aliis appendiciis que adhuc dici aliquomodo aut nominari possunt sibi in proprium dedimus atque tradidimus ea videlicet ratione ut idem iam dictus Rachuuinus de prefata proprietate sibi a nobis tradita faciendi quod velit liberam potestatem dehinc habeat sive eam tradere vel commutare aut vendere seu magis sibi retinere voluerit Et ut hec nostre donationis traditio presenti ac futuro tempore firma consistat hoc nostre dominationis preceptum inde conscriptum sigilli nostri impressione signare iussimus manuque propria ut infra videtur corroboravimus Signum domni Ottonis gloriosissimi regis Hildibaldus episcopus et cancellarius vice Uuilligisi archicapellani recognovi S Data XVI kal novemb anno dominicie incarnationis DCCCCLXXXV indict XIIII anno autem tertii Ottonis regis secundo actum Etdenestat