Charter Document - 04330017

Charter Document - 04330017


Charter Number: 04330017
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0970
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Otto divina favente clementia imperator augustus Noverit omnium Christi fidelium presentium scilicet et futurorum industria qualiter nos fide catholica roborati et evangelica atque apostolica disciplina instructi id solum ex caducis transitoriisque imperii nostri rebus salvum atque multiplicatum inmarcescibili premio apud omnipotentem deum nobis reponi perpetualiter credimus quicquid exinde necessitatibus Christo famulantium succurrimus vel ad divinos cultus pia atque religiosa intentione donamus Hoc igitur fervore sanctaque devotione succensi precibus dilectissime coniugis nostre Adalheide scilicet gloriose imperatricis sed et cari fratruelis nostri Heinrici quoque Baiuuariorum ducis facilem prebuimus assensum quatinus reverentissimo atque valde amato Fridarico sancte Salzpurcgensis ecclesie archiepiscopo nostro in servitium sancti Petri principis apostolorum sanctique Ruodberti confessoris Christi atque potestatem eiusdem iam dicte cui preesse dinoscitur ecclesie pro eterna remuneratione donaremus quedam nostri iuris predia in comitatu Marchuuardi marchionis nostri in plaga origentali constituta istisque vocabulis nuncupata hoc est curtem ad Vduleniduor lingua sclavanisca sic vocatam theotisce vero Nidrinhof nominatam et L regales hobas ad eandem curtem pertinentes ubicumque sibi placuerit mensurandas pariterque etiam ut contiguum atque adiacens eidem curti nemus Svsil nuncupatum et ad civitatem Zuib que modo suis colonis possessa inhabitatur quicquid in ea nostre Potestatis vel regiminis esse deprehenditur atque iuxta situm locum civitatis Lipnizza vocatum ea integritate qua hactenus in anteccessorum nostrorum regum sive imperatorum videbantur teneri vestitura insuper in proprium concederemus Quod ergo absque fatigatione apud nostram serenitatem impetrantes regia ac imperatoria liberalitate et consuetudine prenominatas nostre proprietatis causas ea lege ac conditione pleniter quemadmodum postulati sumus sicut hucusque serviebant detinebanturque a predecessoribus nostris amodo in potestatem atque proprietatem prenominate sancte Salzburchgensis ecclesie eiusdemque sedis venerabili archiepiscopo infundimus et perpetuo possidendum perdonavimus id est ecclesiis piscinis et piscationibus mancipiis utriusque sexus molendinis molendinorumque locis vineis agris pratis pascuis campis silvis bannisque silvarum montibus alpibus cultis et incultis viis et inviis aquis aquarumque decursibus exitibus et reditibus quesitis et inquirendis omnique pertinentia iure respicienti ad prefata loca Et ut hoc munificentie nostre preceptum inconvulsum atque inpermutabile eternaliter in posterum fiat hanc nostre auctoritatis cartam scribi iussimus et ut verius credatur anulo regni nostri eam sigillari precepimus atque sub eadem nostra confirmatione annexuimus ut quicumque sit qui de pretitulatis rebus case dei violentiam vel rapinam aut omnino quicquid exinde sibi usurpare pres[umat publicie sententie] velut reus magestatis subiaceat Signum domni Ottonis magni et invictissimi imperatoris augusti Liutgerius cancellarius ad vicem Ruotberti archiepiscopi et cappellani recognovi et subscripsi Data nonas mart anno dominice incarnationis DCCCCLXX indictione XIII anno regni serenissimi regis Ottonis XXXV imperii scilicet sui in Italia VIIII actum Papia civitate infra palacium in Christi nomine feliciter amen