Charter Document - 04330013

Charter Document - 04330013


Charter Number: 04330013
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0909
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Hludouuicus divina favente clementia rex Si fidelium nostrorum petitionibus precipue quorum devotio erga nos laborare non desinit consentimus liquido nobis profuturum fore credimus Quapropter omnes fideles nostri presentes scilicet et futuri cognoscant qualiter nos per interventum fidelium nostrorum Adalberonis Salomonis Oracholfi venerabilium episcoporum necnon Chonradi comitis et propinqui nostri atque Altmanni missi Hathonis archiepiscopi seu Deotrici vassi venerabilis Piligrimi archiepiscopi cuidam comiti nomine Arbo quandam abbatiam iuris nostri Trunseo dictam quam antea Alpker et Gundperht germani visi sunt habere sibi et Piligrimo archiepiscopo usque in finem vite utriusque postea vero pro genitoris nostri nostraque redemptione ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum ad sanctam Iuuauensem sedem in proprietatem donare decrevimus Dedimus nanque sibi cum consulto fidelium nostrorum prenominatam abbatiam Trunseo cum monasteriis edificiis curtibus mancipiis utriusque sexus terris cultis et incultis agris pratis pascuis campis silvis venationibus aquis piscationibus viis et inviis exitibus et regressibus molinis quesitis et inquirendis mobilibus et immobilibus cum omni integritate usque in finem vite utriusque in proprietatem et deinceps ad sanctam Iuuauensem sedem perpetualiter in proprietatem ut quicunque presul sit prenominate sedis ex rebus predicte abbatie potestatem habeat per istud auctoritatis nostre preceptum veluti de episcopatu suo evis temporalibus cuncta disponere Et ut hec auctoritas nostra firma permaneat manu nostra roborantes anulo nostro sigillari iussimus et quicunque hanc infringat deo rationem reddat Signum domni Hludouuici serenissimi regis Salomon cancellarius ad vicem Piligrimi archicappellani recognovi et Data XI kal mart anno incarnationis domini DCCCCVIIII indict XII regnante domno Hludouuico anno X actum Holzchiricha in domino feliciter amen