Charter Document - 04330008
Charter Number: | 04330008 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0888 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Arnolfus divina favente clementia rex Notum sit onmibus fidelibus nostris presentibus scilicet atque futuris quia nos cuidam Theotmari venerabilis archiepiscopi nostri clerico Sigipold vocato unam hobam in regno Carentano in valle Lauenta a flumine eiusdem nominis ibi manantis sic nominata quam ipse prius in beneficium tenuit in proprietatem concessimus cum omnibus iuste ad eandem hobam pertinentibus curte casa aliisque edificiis agris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus cultis et incultis Iussimus quoque illi inde hoc presens fieri preceptum per quod volumus atque iubemus ut securam teneat potestatem eandem proprietatem sibi nostro dono concessam possidere habere donare vendere commutare vel quicquid ex ea voluerit facere Et ut hec auctoritas nostra pleniorem in dei nomine obtineat firmitatem manu propria eam fi[rmavi]mus anuloque nostro sigillari iussimus Signum domni Arnolfi piissimi regis Aspertus cancellarius ad vicem Thiotmari archicappellani recognovi et Data XIIII kal apr anno incarnationis domini DCCCLXXXVIII indict VII anno I regni Arnolfi regis actum Mosapurhc feliciter amen