Charter Document - 04330004

Charter Document - 04330004


Charter Number: 04330004
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0860
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Hludouuicus divina favente gratia rex Oportet igitur nos qui divino sumus munere quodammodo pre ceteris mortalibus sublimati eius in omnibus parere preceptis cuius clementia prelati sumus atque cuius precellimus munere loca utique sibi dicata per petiones fidelium nostrorum nostro relevari iuvamine atque regali tunimine quoniam hoc nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et ad eternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et funturorum sollertia qualiter quidam venerabilis archiepiscopus noster Adaluuinus veniens in procerum nostrorum presentiam postulavit serenitatem nostram ut ob mercedis nostre augmentum quasdam res proprietatis nostre ad sanctam ecclesiam Iuuauensem que est constructa in honore sancti Petri principis apostolorum et sancti Rotberti ubi etiam corpore requiescit et ipse predictus venerabilis episcopus preest in proprium iure perpetuo permanendum concedissemus Cuius petitioni ob amorem domini nostri Iesu Christi seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum ac beate memorie domni ac genitoris nostri nostreque etiam mercedis augmentum libenti animo assensum prebentes decrevimus ita fieri Tradimus itaque ad predictam casam dei Sabariam civitatem et Peinihhaa sicut Odolricus comes noster et missus de ipsis rebus eas circuivit ceterique nostri fideles et predictum venerabilem archiepiscopum de ipsis rebus vestivit ita deinceps iure perpetuo volumus ut ad predictam casam dei permaneant Insuper etiam tradimus ibi istas curtes in proprium que antea ibi in beneficium fuerunt ex alicuius dato sive ex parte nostra sive ex alterius cuiuslibet parte ibi antea beneficiate fuissent quarum hec sunt nomina ad Magalicham ad Uuahauua ad Liupinam ad Holunburc ad Trigisimam ad Penninuuanc ad ecclesiam Anzonis ad Uuitanesperc ad ecclesiam Ellodis ad ecclesiam Minigonis presbiteri ad Kundpoldesdorf ad Rapam ad siccam Sabariam item ad Peinicahu ad Salapiugin et ecclesiam ad Chuartinahu ecclesiam ad Kensi ecclesiam ad Ternperch ecclesiam Gundoldi ecclesiam ad Sabnizam ad Nezilinpah item ad Rapam ad Tudleipin ad Sulpam ad Lubantam ad Kurcizam beneficium Engilbaldi ad Carantanam ecclesiam sancte Marie ad Trahoue ad Gurniz ad Trebinam ad Astaruuizam ad Friesah ad Crazulpam ad Pelisam ad Chumbenzam ad Undrimam ad Liestinicham ad Pruccam ad Morizam ad Strazinolun duo loca ad Luminicham iuxta Rapam ea videlicet ratione ut ab hodierna die et deinceps predicte res ad predictam casam sancti Petri et sancti Rotberti ubi etiam ipse corpore requiescit iure perpetuo permaneant absque alicuius contradictione nec ullus successor noster aut dux vel comes sive vicarius seu qualibet ulla iudiciaria potestas de predictis rebus quas prenominavimus potestatem habeat inde quippiam abstrahere sed per hoc nostre auctoritatis preceptum sicut prediximus ad predictum locum sancti Petri et sancti Rotberti ubi etiam corpore requiescit in Salzburc civitate absque alicuius molestia vel inquietudine sint Et ut hec auctoritas largitionis ac confirmationis nostre firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignare iussimus Signum domni Hludouuici serenissimi regis Hebarhardus notarius ad vicem Grimaldi archicappellani recognovi et Data XII kal decembris anno Christo propitio XXVIIII regni domni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnante indictione VIIII actum Matahhoua villa regia in dei nomine feliciter amen