Charter Document - 04330003
Charter Number: | 04330003 |
---|---|
Cartulary Title: | Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0851 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Hludouuicus divina favente gratia rex Notum sit igitur omnibus fidelibus sancte dei ecclesie nostrisque presentibus scilicet et futuris quia vir venerabilis Liuprammus Iuuauensis ecclesie archiepiscopus nosterque familiaris excellentiam nostram adiens deprecabatur ut sibi liceret a viris nobilibus eorum res proprias et mancipia cum rebus ecclesie et mancipiis que in honore sancti Hruotberti ceterorumque sanctorum dedicata est ac ei ad regendum commissa commutare ea videlicet ratione quod ipsa ecclesia nihil iuris sue careret sed potius compendium et utilitas eidem ecclesie exinde generetur Nos vero solemni more sicut omnibus iusta et rationabilia petentium agere volumus petitioni eius aurem serenitatis nostre accomodavimus ac per hoc hanc auctoritatem nostram prefato Liupprammo archiepiscopo seu successoribus suis fieri decrevimus per quam volumus atque iubemus ut ubicumque ipsi et advocati eorum tales res inveniant que ecclesie illorum aptius et utilius atque congruentius coniacere videantur liberam potestatem habeant commutare et ad opus sedis sue subicere et hoc in illorum et advocatum eorum provisione consistat ut cum summa cautela et diligentia consideretur ne peius aut deterius vel minus in ullo isto negotio parti et potestate iam nominati sedis et monasteriis ex illa commutatione proveniat statuentesque ut deinceps quicquid pro utilitate sepedicte ecclesie et monasteriis prefatus ep[iscopus su]ccessoresque illius et advocati eorum commutaverint in mancipiis ceterisque rebus silvis vel etiam territoriis per hanc nostre benivolentie concessi[one]m firmum et inconvulsum perpetuo permaneant et ut null[i liceat] illam commutationem infringere vel inrumpere aut infestare sed ut diximus quicquid par[s] altera alteri dederit stabilitum et in contaminatum fut[uris tem]poribus permaneat Et ut hec nostre concessionis aucto[ritas fir]miorem atque diutiorem obtineat vigorem et a cunctis fid[elibu]s sancte dei ecclesie nostrisque melius credatur et diligentius conservetur manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus Signum domni [Hludouuic]i gloriosissimi regis [Co]meatus notarius ad vicem Radleici recognovi et Data XVII kalend decembris anno Christo propitio XVIII regni domni Hludouui serenissimi regis in orientali Francia indictione XV actum Reganesburg civitate in dei nomine feliciter amen