Charter Document - 04330002

Charter Document - 04330002


Charter Number: 04330002
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0837
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Hludouuicus divina favente gratia rex Si enim ea que fideles regni nostri pro eorum oportunitatibus inter se commutaverint nostris confirmamus edictis regiam exsercemus consuetudinem et hoc in postmodum iure firmissimo mansurum esse volumus Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria quia vir venerabilis Liuprammus Iuuauensis ecclesie archiepiscopus nec non et vir inluster Hruotbaldus comes [] innotuerunt celsitudini nostre eo quod pro ambarum partium oportunitate aliquas res inter se commutassent Dedit itaque predictus Liuprammus archiepiscopus ex ratione ecclesie sue eidem Hruotbaldo comiti ad partem in villis [] que dicuntur Tuotingon et Magilingon terris silvis et pratis vel quicquid in predictis villis habere visus fuit et econtra in c[ompe]nsatione harum rerum dedit memoratus Hruotbaldus comes prefato Liuprammo archiepiscopo ad partem iam dicte ecclesie sue quicquid in villa Tihumontingon habere visus fuit Unde et duas cartulas commu[tat]ionis pari tenore conscriptas plenius confirmare deberemus Quod ita et fecisse omnium fidelium nostrorum cognoscat mag[nitudo] precipientes ergo iubemus ut quicquid pars iuste [ac rationabiliter] alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem iure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde ob [util]itatem et commoditatem sui facere vel iudicare voluerit [libero in dei no]mine perfruatur arbitrio faciendi quicquid elegerit Et ut hec auctoritas confirmationis nostre pleniorem in dei nomine obtineat firmitatem de anulo nostro subter iussimus sigillare C Adalleodus diaconus ad vicem Grimaldi recognovi et subscripsi Data VII kalendas mar anno Christo propitio quarto regni domni Hludouuici regis in orientali Francia indictione XV actum Otingas palatio regio in dei nomine feliciter amen