Charter Document - 04330001

Charter Document - 04330001


Charter Number: 04330001
Cartulary Title: Geschichte des Salzburger Domkapitels 831 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0831
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini nostri Iesu Christi dei omnipotentis Hludouuicus divina largiente gratia rex Baioariorum Si liberalitatis nostre munere de beneficiis divinitus nobis conlatis locis deo dicatis quiddam conferimus id nobis procul dubio ad eterne remunerationis premia capessenda profuturum liquido credimus Idcirco noverit omnium fidelium sancte dei ecclesie nostrorumque presentium scilicet et futurorum solertia atque industria quia nos pro mercedis nostre augmento concessimus sancte Iuuauensis ecclesie q[ue est constructa] in h[on]ore sancti Petri principis apostolorum ubi etiam beatissimus confessor Christi Hruodbertus corpore quiescit humatum cui presenti tempore auctore deo venerabilis vir Adalramnus archiepiscopus pree[sse videtur] quasdam res pr[op]rietatis nostre que sunt in provintia Carantana in loco videlicet ubi Curciza in Curcam infinit id est colonicam unam cum terris pratis silvis perviis adiacentiis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus quantumcumque ad eandem colonicam pertinere videtur et nostri iuris atque possessionis in re proprietatis est Has vero res superius natas cum omni integritate a die [presenti prefate] concessimus ecclesie et de nostro iure in ius et dominationem eius liberalitatis nostre gratia conferimus ita videlicet ut quicquid de ipsis vel in ipsis rebus rectores et ministri memo[rate sedis ab hodierno die] et tempore iure ecclesiastico facere vel iudicare voluerint liberam in omnibus per hanc nostre auctoritatis largitionem habeant potestatem faciendi quicquid elegerint Et ut hec auctoritas largitionis nostre per curricula annorum inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signari iussimus Signum Hludouuici gloriosissimi regis C Adalleodus diaconus ad vicem Gauzbaldi recognovi et Data XIII kalendas iulias anno Christo propitio XVIII imperii domni Hludouuici serenissimi augusti et anno VI regni nostri indictione VIIII actum Randestorf palatio nostro in dei nomine feliciter amen