Charter Document - 04320048

Charter Document - 04320048


Charter Number: 04320048
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Privilege
Date: 1299
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne gestarum rerum seriem quorumlibet posterorum calumpnia depravari contingat necesse est eam certo litterarum testimonio conmuniri Igitur noverint per tenorem presencium tam posteri quam presentes quod ego Osanna relicta quondam Vlrici dicti de Tvmbracz cum pleno consensu omnium liberorum meorum inferius nomina tenus expressorum venerabili conventui sanctimonialium in sancto Bernhardo vendidi integrum beneficium iuste ac libere hereditatis mee in Zeldrendorf annuatim soluens XXX metretas tritici et XXIIIJ metretas auene post messem ac s talentum den seu porcum in epiphania pro XXX talentis den quos me ex integro profiteor percepisse et hoc beneficium tam ego Osanna quam omnes liberi mei videlicet Hainricus Ortwinus Vlricus Osanna Elizabet cum omni iure nostro in manus fratris Ottonis procuratoris predictarum sanctimonialium fideliter resignamus et quia ipsam pro beneficio acceptam peceuniam pro collacione mee filie in Claustrum inpendi de consensu meorum puerorum vna cum ipsis promitto antedictas dominas secundum conmune ius terre ad annos debitos ab omni inpeticione liberas facere et quietas Ad maiorem autem cautelam quia aliqui de meis filiis et filiabus minus maturi sunt ad resignacionem et tuicionem fidei iussores pono dominabus supradictis hainricum dapiferum Ortolfum grillonem qui propria voluntate promittunt si ego cum meis inpromissis prius deficerem secundum ius legittimum terre beneficium a me venditum iuxta iuris ordinem defensare sponderint eciam meos pueros qui adhuc inter eos nimis pueriles sunt dum ad etatis maturitatem provenerint ad resignacionis et defensionis debitum inducere conplementum In cuius rei certitudinem hanc literam tam mariti mei quam filii mei Hainrici sigillis assigno munimine roboratas Huius reitestes sunt Hugo Otto Rimpertus domini de Lichtenfels Adlloldus hainricus Chunradus domini de Cheiau ministeriales Otto et Leo fratres dicti de Werdmilites Leo filius dapiferi et Wernhardus patruus suus Hainricus dictus de Wilperch Leuthwinus gener eius Almarus de speisendorf et alii quam plures viri fide digni Actum et datum in Chrems anno domini MCCXCIX xvi Kalend Junij