Charter Document - 04320045
Charter Number: | 04320045 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Privilege |
Date: | 1298 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Elizabeth dei gracia Romanoram regina et semper augusta vniversis Cristi fidelibus ad quos presentes pervenerint tam posteris quam modernis inperpetuum vt que geruntur ab oblivionis caligine preserventur expedit ea scripti memorie commendari Notum igitur facimus universis et presencium testimonio profitemur quod inter curas multiplices et inmensas quibus assidue angimur et distrahimur super vires propensior mentem nostram sollicitudo perurget ut ecclesiis et personis religiosis deo cottidie famulantibus ex tenuitate sue prebende sustentacionem corporalem non habentibus oportunam nostre munificencie beneficii munificenciam excedamus eorum inopie quantum possumus subvencionis brachiis succurrendo Sane quia conventus devotarum sanctimonialium Monasterii sancti Bernhardi quem favore et gracia speciali prosequentes nostris plerumque indiget beneficiis adiuvari Nos in remissionem nostrorum nostrorumque progenitorum ac successorum peccaminum bonasive possessiones nostra peccunia conparatas et presentibus literis adnotatas eidem conventui tradidimus et donavimus ab ipsis suisque successoribus cum omnibus eorum pertinenciis inperpetuum libere possidendas Tali pacto interposito et adiecto quod iidem redditus ad altare quod ibidem construximus debeant pertinere nec a dicto conventu vel eorum successoribus alienari unquam debeant qnoquo modo Sunt autem hec bona In Gumpendorf prope Wiennam redditus sex talentorum et XXII denariorum Item in Zelnderndorf redditus unius tatenti Item in Waiczendorf redditus XXIIII solidorum et VIII denariorum Item in Horn prope domum predictam redditus novem solidorum ex nostra donacione ad predictum altare libere pertinentes per eundem eciam conventum ex concessione suorum superiorum et magistratus nobis voluntate spontanea et consensu unanimi certis condicionibus est promissum quod in predicto altari a nobis constructo singulis diebus per religiosam personam missa de beata et gloriosa virgine Maria debeat perpetuis temporibus celebrari Vt autem hec rata et inconvulsa permaneant nos predicto conventui presentes dedimus literas sigilli nostri munimine consignatas cum testibus subnotatis Zwetlensis de campo liliorum abbates Leutoldus de Chunringen Stephanus de Meyssow Magister Dyetricus noster Notarius Et alii quam plures Datum Wienne anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo VIII Sexto Idus Octobris in crastino beati Dyonisii