Charter Document - 04320039

Charter Document - 04320039


Charter Number: 04320039
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1296
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos soror Offemia dicta abbatissa Totusque conventus in sancto bernhardo Ordinis cysterciensis vniversis Cristi fidelibus tam posteris quam presentibus salutem in domino et pariter noticiam subscriptorum quoniam iuxta sapientis consilium quemque decet accepti beneficii memorari eos tamen per maxime qui potissimum de elemosinarum beneficiis sustentantur Igitur cum illustris domina nostra Elizabeth Ducissa austrie que tam in se quam eciam aput inclytum Dominum nostrum Albertum Ducem Austrie maritum suum dilectum mater omnium religiosorum esse officiosa pietate satagit super innumera beneficia quibus nostram pauperiem et incommodum actenus est misericorditer consolata nunc liberalitate magnifica datis domui nostre decem talentorum redditibus ac constructa testudine et altari de super in oratorio nostro memoriale duraturum perpetuo sibi aput nostram exiguitatem studuerit conparare Nos tante eius pietati et voto omni qua possumus gratitudine et fidelitate occurrere cupientes ipsam dominam nostram predecessoresque eius nec non predictum dominum nostrum Ducem Austrie liberosque ipsorum in conmunicacionem omnium bonorum que per nos nostramque successionem dominus inperpetuum operari dignabitur recipimus in vita pariter et in morte Insuper pro bono statu eorundem in hac vita atque in remedium omnium aminarum predictorum iuxta votum sepe dicte domine super altare construetum missam dici cottidie inperpetuum nos ordinaturas promittimus per capellanum specialiter ad hoc deputatum Redditus autem decem talentorum predictorum in hiis locis continentur videlieet in Gumpendorf sex talenta et XXII denarii In Zelnderndorf XIIII sol et VIII denarii In horn civitatem prope nos novem solidi In huius rei perpetuum monimentum presentem literam sepe dicte domine nostre liberisque eius tradidimus nostro nec non domini abbatis Zwetlensis patris nostri sigillo attencius communitam Anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo VI Tercio Kalendas Septembris