Charter Document - 04320037

Charter Document - 04320037


Charter Number: 04320037
Cartulary Title: St. Bernhard, Zisterzienserinnen 1263 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1295
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Dignum omnia videtur ac consentaneum equitati vt beneficia pro quibus merces expectatur perpetua prout possunt scriptorum robore stabiliantur perpetuo ne calumpnie pateant malignorum Igitur nos Bertoldus comes vna cum dilecta coniuge nostra domina Wilbirgi comitissa de Hardekke domum atque conuentum sanctimonialium Cysterciensis ordinis in sancto Bernhardo pia fidelitate in domino prosequentes volentesque pro viribus ipsarum quieti ac commodo consulere in futurum decem talenta reddituum de iure montis in Liutaker que vir nobilis dominus Heinricus comes quondam dictus de Dewin predecessor noster felicis memorie simul cum predicta nostra Coniuge in primo fundationis sue inicio contulerat eisdem Sanctimonialibus dum adhuc in Maylan habitarent non quidem designatis aut assignatis certarum possessionum fundis super ipsa sed per manum Officialis sui per annos singulos offerenda certo tempore presentabantur Hec eadem Decem talenta nos pariter cum prenominata Consorte nostra atque Coniuge ipsis Sanctimonialibus atque Conventui earum in sancto Bernhardo amore diuine retributionis in remedium animarum nostrarum specialiter per tenorem presencium confirmamus Simulque ad certe demonstrationis tytulum infra scriptas possessiones quo ad Censum possidendum et recipiendum libere pro eorundem decem talentorum redditibus possidenda in perpetuum eis fideliter assignamus In Leutacker videlicet villa Augeolam quod vulgariter datz oewel dicitur hoc est omnes vineas infra ambitum loci predicti contentas Item omnes vineas et agros contentas in loco in den Luzzen Item vineas dictas div Pevnth extra villam in superiori parte Item vineas que wlgo dicuntur der Sunneberch Item vineas que dicuntur der Callenberga Item vineas dictas wlgo div nider Pevnth in dem dornech Item vineas in superiori Chueperge in inferiore parte vie vt vulgo dicitur des Chirchweges Item Augeam wlgo nuncupatam vndern velwern Item agros dictos inter spinas quos hactenus ab initio sue fundationis proprijs ipse sanctimoniales excolentes sumptibus possederunt Hec omnia loca prescriptis nominibus designata cum terminis spacijs ac universis continencijs suis sepe dicte domui sanctimonialium in Sancto Bernhardo nomine decem talentorum reddituum que prediximus assignamus perpetuo possidenda Insuper tres vineas quarum hec sunt nomina In Leutacker vnam dictam Swipel In Pulka vnam dictam Vitisser In Retzpach vnam dictam Retzpacher eisdem damus sanctimonialibus in possessionem perpetuam pari modo vt predicta excepto quod usumfructum ad vitam amborum nostrorum de ipsis tribus vineis reseruamus quas post decessum nostrum ad domum sepe dictam cum omni iure atque dominio volumus libere pertinere In horum omnium certitudinem et robur perpetuum domui sepius memorate in sancto Bernhardo hanc conferimus conscripcionis memoriam utrorumque nostrorum Sigillis fideliter roboratam Testes huius facti sunt dominus Leutoldus de Chvnringen Albero de Witra Aloldus de Chiowe et Heinricus filius eius Hii Ministeriales Herbordus de Symoningen Vlricus et Otto dicti Puerchdorfer Otto et Leo fratres de Gravenwerde Vlricus de Steten Hermannus dictus Schober hij milites Heinricus decimator de Widervelde et filii eius Johannes et Wisento ac quam plures alii fide digni Actum et datum in Retz Anno Domini MCCLXXXXV iiij Idus Octobris